2/23/2017

Georgii Rutleri sacerdotis de immigratione sententiae


hic Georgius Rutlerus sacerdos inter alia scribit:

id quod nuper politiae nostrae pars exsecutiua egit ut limites nostros protegeret et rei publicae incolumitatem curaret in officiis constitutionalibus (1.10 et 4.4) radices habet. et, quoad re uera fieri potest, ordinis tranquillitatem quam sanctus Augustinus in cultu Romano in periculo esse uidens explicauit protegit. sanctus autem Thomas Aquinas limitum obseruationem approbauit (Summa theologiae IaIIae.105.3). abhinc duos annos quando terroristarum peregrinationis prohibendae lex chartae uisae immunitatem de Persia Iraquia Syria Sudania Somalia Libya Iemenia coangustauit nullae turbae in foro clamauerunt. illud haec interdictio extendit et solummodo iussos nonaginta dies praeter Syriam. nullatenus autem per se excluduntur Mahumetistae, ut ex hoc quod illae coangustationes in quibus aliis ciuitatibus pars maior Mahumetistae sunt ad eas ciuitates e.g. Aegyptum Indonesiam Pacistaniam Malaisiam Bangladesam Turciam non pertinent patere oportet.

haec uera non animaduertunt demagogi qui de lacrimis super Libertatis statuae faciem defluentibus loquuntur. agitur non immigrationis res sed immigrationis illegitimae. ratio quidem torquetur quando immigrationem non moderari aduenarum qui aetatibus prioribus ad oras nostras uenientes omnes procedendi modo legali plerumque in Insulae Ellis aulis perfuncti sunt exemplo iustificatur; blasphemiae autem proximum est sanctam familiam in profugorum qui se legi non subiacere existiment exemplum adhibere; nam illi ciuitatis decreto quod uectigalium causa matriculationem poscebat parentes Bethlehem ierunt nec protectionem in Aegypto quaerentes ullas leges perfregerunt.

2/20/2017

Francisci cardinalis Arintii de decalogo sententiae


ut hic refertur, Franciscus cardinalis Arintius dixit "decalogus nobis a Deo datus est. licetne ullatenus nobis dicere quod actualitati contrarium est poscere ut homines ullum e decem mandatis obseruent, non solum sextum et nonum sed etiam quintum de infantis abortu et hominum innocentium interfectione et septimum de pecuniae siue paruae siue magnae furto? id actualitati contrarium esse ratiocinando fidere non possumus. dicere potes facile non esse. assentior. Christus nobis numquam pollicitus est ut se sequi facile esset sed dixit eos qui discipuli sui esse uellent 'tollite crucem uestram cotidie et sequimini me.'"

2/16/2017

alius Christianus in Aegypto occisus est

ut hic refertur, in Aegypto uir Christianus praeceptor a latronibus qui ad ciuitatem Mahumetanam pertinere putantur occisus est. hebdomade secundus occisus est.