1/30/2017
nonnullae de conubio sententiae Christianae aetate antiquiore dictae
PARS PRIMA
Hermae pastoris mandato quarto inest hic dialogus:
"permitte mihi, domine, ut te pauca interrogem."
"dic."
"domine, si uxorem quis habeat in Domino fidelem et eam postea adulteram deprehendat quaero an peccet si cum illa uiuat."
"quandiu delicta illius ignorauerit non peccat; si autem illius peccatum cognouerit et mulier paenitentiam sui non egerit sed in eadem nequitia perseuerauerit delinquet uir si cum ea uiuat et particeps conscientiae eius fiet."
"quid ergo faciat maritus si uxor in eodem uitio perseuerauerit?"
"dimittat illam et ipse [se] contineat. quodsi dimissa illa aliam uxorem duxerit et ipse adulterium committit."
"si autem, domine, posteaquam ab eodem dimissa est mulier et gerit paenitentiam et ad maritum suum reuerti uoluerit non recipietur?"
"si recepta non fuerit peccabit maritus et grande in se delictum admittet. omnis quae paenitentiam delictorum agit recipi quidem cum uenia debet sed non ad singula; seruo enim Dei una paenitentiae uenia indulgetur. ideo ergo maritus post diuortium uxoris aliam non debet ducere ne paenitentiae occasionem mulieri auferat. haec res tam uiro quam mulieri communis est."
PARS SECVNDA
Innocentius autem papa I Victricio episcopo Rotomagensi scribens dicit "quae Christo spiritaliter nupserunt et uelari a sacerdote meruerunt, si postea uel publice nupserint uel se clanculo corruperint, non eas admittendas esse ad agendam paenitentiam, nisi is cui se iunxerant de saeculo recesserit. si enim de omnibus haec ratio custoditur, ut quaecumque uiuente uiro alteri nupserit habeatur adultera nec ei agendae paenitentiae licentia concedatur, nisi unus ex eis defunctus fuerit, quanto magis de illa tenenda est quae ante immortali se sponso coniunxerat et postea ad humanas nuptias transmigrauit." (13)
sanctus Zacharias papa scribit "si quis laicus uxorem propriam pellens alteram uel ab alio dimissam duxerit communione priuetur." (monumenta Germaniae historica, epistolae Merouingici et Karolini aeui I.482)