Ioannes Paulus papa II quae epistola apostolica "Mulieris dignitatem" appellatur in ea epistola haec dicit:
"epistulae ad Ephesios auctor nullam percipit repugnantiam inter sic expressam adhortationem atque comprobationem illius rei 'mulieres uiris suis sint subiectae sicut Domino, quoniam uir caput est mulieris'. nouit auctor interpretationem hanc multo etiam altius inhaerentem moribus religiosisque traditionibus eius temporis comprehendi nouo modo debere atque impleri sicut ab iis qui sunt 'subiecti inuicem in timore Christi' eo magis quod uir dicitur caput mulieris sicut Christus caput est ecclesiae scilicet ut 'se ipsum traderet pro ea' atqui se ipsum tradere pro ea idem ualet ac uel propriam tradere uitam. sed cum in necessitudine Christi [et] ecclesiae subiectio solius ecclesiae sit, in necessitudine mariti [et] uxoris subiectio non est unius dumtaxat partis uerum prorsus reciproca".
contra illam autem thesin, quod in Christi ecclesiaeque relatione subiectio solius ecclesiae est sed in mariti uxorisque relatione subiectio non solius uxoris sed reciproca est, hic Iosua Cuschus (Kusch) haec argumentatur.
cum sanctus Paulus eo uocabulo Graeco quod est "hypotasso" utitur, ut in ad Romanos epistola 13.1, 5 et in ad Titum epistola 2.9 et in ad Ephesios epistola 5.24 et in ad Corinthios epistola prima 15.27-28, tunc importatur relatio alterius qui in ordine superior sit et alterius qui in ordine inferior sit.
in autem ad Ephesios epistola 5.21, ubi sanctus Paulus "hypotassomenoe alleloes" Graece dicit, ibi fortasse uidetur importari subiectio reciproca, e qua maritum se uxori et uxorem se marito subiicere oporteat. tamen id quod est "hypotassomenoe alleloes" non necesse est importare quemque generis participem se ceteris participibus omnibus et singulis subiicere. nam exempli gratia in apocalypsis libro 6.4 Graece dicitur "allelus sphaxusin" qua importatur non quisque generis particeps ceteros participes omnes et singulos interficere, quod fieri non potest, sed alii generis participes alios participes interficere. ergo cum sanctus Paulus "hypotassomenoe alleloes" dicit, dicere uelle potest alios Christianos se aliis subiicere, nec necesse est arbitrari sanctum Paulum dicere uelle duorum Christianorum utrumque alteri se subiicere.
porro sanctus Paulus in ad Corinthios epistola prima 15.27-28, ubi omnia Christo subiecta esse dicit, ibi ex omnibus dictis Deum Patrem excipit; nam Deo Patri ipse Christus se subiicit. namque Filius Patri se subiicit sed non Pater Filio. ergo ibi non est subiectio reciproca.
ergo cum sanctus Paulus id quod est "hypotasso" ad mariti et uxoris relationem adhibet, importatur non subiectio reciproca sed, ut illo uocabulo Graeco importari solet, relatio alterius qui in ordine superior sit et alterius qui in ordine inferior sit. et patet uter superior sit. nam sanctus Paulus exempli gratia Graece dicit "hos he ecclesia hypotassetae to Christo, hutos cae hae gynaeces toes andrasin" (ad Ephesios 5.24).
contra illam Ioannis Pauli papae II thesin etiam hae Leonis papae XIII et Pii papae XI sententiae memorari possunt.
nam Leo
papa XIII in ea epistola quae "Arcanum"
appellatur dicit "uir est familiae princeps et caput mulieris, quae tamen
quia caro est de carne illius et os de ossibus eius subiiciatur pareatque uiro
in morem non ancillae sed sociae, ut scilicet oboedientiae praestitae nec
honestas nec dignitas absit. in eo autem qui praeest et in hac quae paret, cum
imaginem uterque referant alter Christi altera Ecclesiae, diuina caritas esto
perpetua moderatrix officii."
et Pius
papa XI in ea epistola quae "Casti
connubii" appellatur dicit "cum hac eadem caritate reliqua
coniugii tam iura quam officia componantur necesse est ita ut non solum
iustitiae lex sed etiam caritatis norma sit illud Apostoli 'uxori uir debitum
reddat; similiter autem et uxor uiro.' firmata denique huius caritatis uinculo
domestica societate, floreat in ea necesse est ille qui ab Augustino uocatur ordo
amoris. qui quidem ordo et uiri primatum in uxorem et liberos et uxoris
promptam nec inuitam subiectionem obtemperationemque complectitur, quam
commendat Apostolus his uerbis: 'mulieres uiris suis' subditae sint 'sicut
Domino; quoniam uir caput est mulieris sicut Christus caput est Ecclesiae'. haec
autem obtemperatio non libertatem negat neque aufert quae ad mulierem tam pro
humanae personae praestantia quam pro nobilissimis uxoris matris sociae
muneribus pleno iure pertinet, neque obsecundare eam iubet quibuslibet uiri
optatis ipsi forte rationi uel uxoris dignitati minus congruentibus, nec
denique uxorem aequiparandam docet personis quae in iure minores dicuntur
quibus ob maturioris iudicii defectum uel rerum humanarum imperitiam liberum
suorum iurium exercitium concedi non solet, sed uetat exaggeratam illam
licentiam quae familiae bonum non curat, uetat in hoc familiae corpore cor
separari a capite cum maximo totius corporis detrimento et proximo ruinae
periculo. si enim uir est caput mulier est cor, et sicut ille principatum tenet
regiminis haec amoris principatum sibi ut proprium uindicare potest et debet.
haec dein uxoris uiro suo obtemperatio, ad gradum et modum quod attinet, uaria
esse potest pro uariis personarum locorum temporum condicionibus; immo si uir
officio suo defuerit uxoris est uices eius in dirigenda familia supplere. at
ipsam familiae structuram eiusque legem praecipuam a Deo constitutam et
firmatam euertere aut tangere numquam et nusquam licet."