9/26/2016
sancti Thomae Aquinatis de aduenis sententiae
ut hic refertur, sanctus Thomas Aquinas in Summa theologiae dicit "respondeo dicendum quod cum extraneis potest esse hominum conuersatio
dupliciter: uno modo pacifice, alio modo hostiliter. et quantum ad
utrumque modum ordinandum, lex conuenientia praecepta continebat. tripliciter enim offerebatur Iudaeis occasio ut cum extraneis pacifice
communicarent: primo quidem quando extranei per terram eorum transitum
faciebant quasi peregrini; alio modo quando in terram eorum adueniebant
ad inhabitandum sicut aduenae, et quantum ad utrumque, lex
misericordiae praecepta proposuit, nam Exod. XXII dicitur 'aduenam non contristabis' et XXIII dicitur 'peregrino molestus non eris'; tertio uero quando aliqui extranei totaliter in eorum consortium et
ritum admitti uolebant. et in his quidam ordo attendebatur. non enim
statim recipiebantur quasi ciues, sicut etiam apud quosdam gentilium
statutum erat ut non reputarentur ciues nisi qui ex auo uel abauo
ciues exsisterent, ut philosophus dicit in III Polit. et hoc ideo quia
si statim extranei aduenientes reciperentur ad tractandum ea quae sunt
populi possent multa pericula contingere dum extranei non habentes
adhuc amorem firmatum ad bonum publicum aliqua contra populum
attentarent. et ideo lex statuit ut de quibusdam gentibus habentibus
aliquam affinitatem ad Iudaeos scilicet de Aegyptiis apud quos nati
fuerant et nutriti et de Idumaeis filiis Esau fratris Iacob in tertia
generatione reciperentur in consortium populi; quidam uero quia
hostiliter se ad eos habuerant sicut Ammonitae et Moabitae nunquam in
consortium populi admitterentur; Amalecitae autem qui magis eis fuerant
aduersati et cum eis nullum cognationis habebant consortium quasi
hostes perpetui haberentur; dicitur enim Exod. XVII, 'bellum Dei erit contra Amalec a generatione in generationem'." (IaIIae 105.3)