"quantum enim pertinet ad hanc uitam mortalium, quae paucis diebus
ducitur et finitur, quid interest sub cuius imperio uiuat homo moriturus si
illi qui imperant ad impia et iniqua non cogant? aut uero aliquid nocuerunt
Romani gentibus quibus subiugatis imposuerunt leges suas nisi quia id factum
est ingenti strage bellorum? quod si concorditer fieret id ipsum fieret meliore
successu, sed nulla esset gloria triumphantium. neque enim et Romani non
uiuebant sub legibus suis quas ceteris imponebant. hoc si fieret sine Marte et
Bellona ut nec uictoria locum haberet nemine uincente ubi nemo pugnauerat,
nonne Romanis et ceteris gentibus una esset eademque conditio? praesertim si
mox fieret, quod postea gratissime atque humanissime factum est, ut omnes ad
Romanum imperium pertinentes societatem acciperent ciuitatis et Romani ciues
essent, ac sic esset omnium quod erat ante paucorum, tantum, quod plebs illa
quae suos agros non haberet de publico uiueret, qui pastus eius per bonos
administratores rei publicae gratius a concordibus praestaretur quam uictis
extorqueretur. nam quid intersit ad incolumitatem bonosque mores ipsas certe
hominum dignitates quod alii uicerunt, alii uicti sunt omnino non uideo,
praeter illum gloriae humanae inanissimum fastum in quo perceperunt mercedem
suam qui eius ingenti cupidine arserunt et ardentia bella gesserunt. numquid
enim illorum agri tributa non soluunt? numquid eis licet discere quod aliis non
licet? numquid non multi senatores sunt in aliis terris qui Romam ne facie
quidem norunt? tolle iactantiam, et omnes homines quid sunt nisi homines?"
(De ciuitate Dei 5.17)