8/16/2016

Iosephi Germani Bernardini archiepiscopi Smyrnensis sententiae

ut hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur, Iosephus Germanus Bernardinus archiepiscopus Smyrnensis anno 1999 in episcoporum Europaeorum synodo de Mahumetismo haec scripsit: 

pater sancte et eminentiae uestrae, quadraginta et duos annos in Turcia, cuius ciuitatis 99.9 partes centesimae Mahumetani sunt, iamdudum habito et Asiae minoris archiepiscopus sedecim annos iamdudum sum. interuentionis igitur meae materia praeuidetur: quod problema Mahumetismus in Europa nunc et in tempus mox futurum ferat. Palastrio episcopo et iis qui in hac synodo augusta de ea re iam locuti sunt gratias ago. ergo mihi necesse non est explicationes longas et interpretationes propinquas edere. interuentione autem mea praecipue aliquid a patre sancto cum humilitatis meae sensu peto.

ut breuiter et clare dicam, primum referam tria quae, cum a quo relata sint consideratur, re uera facta esse credi possunt. primum in conuentu approbato qui ad Mahumetanorum et Christianorum dialogum pertinebat Mahumetanus qui magnam auctoritatem habebat olim ad Christianos conuersus cum tranquillitate et fidentia dixit 'propter leges democraticas uestras uos inuademus et propter leges religionales nostras uobis dominabimur.' hoc credere possumus quia dominatio iam coepta est ex iis thaleris qui pro oleo commutati adhibentur non ut in Africae septentrionalis et orientis medii ciuitatibus pauperibus munera edantur sed ut meschitae et centra culturalia in Christianorum ciuitatibus in quas Mahumetani migrant et inter quas Roma fidei Christianae centrum inest aedificentur. quomodo non in his omnibus rebus clarum dilatationis et reciperandae terrae consilium uideamus? secundum in alio Mahumetanorum et Christianorum conuentu, qui ut solet a Christianis paratus erat, cum particeps Christianus illos Mahumetanos publice rogauisset cur Mahumetani ne semel quidem talem conuentum parauissent is Mahumetanus qui inter eos cum auctoritate agere non deficiebat his uerbis respondit: 'cur ita faciamus? uobis nihil est quod nos doceatis, et nobis nihil est quod discamus.' cum surdo dialogus? uerum est quod qualia uocabula sunt dialogus et iustitia et ratio mutua et quales ideae sunt iura humana et democratia talia uocabula et ideae Mahumetanis quam nobis penitus alia significant. quam rem autem puto omnes iam agnoscere et fateri. tertium Hierosolymis in monasterio Catholico erat et fortasse etiamnunc est famulus Arabs Mahumetanus. quippe qui uerax et benignus erat a monachis magni habebatur et eos similiter magni habebat. olim autem uultu maesto eis dixit 'duces nostri conuentu acto decreuerunt omnes infideles interficiendos esse. tamen uos oportet non timere. nam uos omnes interficiam sed non faciam ut patiamini.' nos omnes scimus nobis distinguendam esse partem minorem fanaticam et uiolentam a parte maiore ueraci et placida sed haec pars maior cum aliquid in eorum dei uel alcorani nomine imperatur semper quasi modo militari arte sine cunctatione progredietur. utique historia nos docet partem minorem certam parti maiori quae ad tacite desperandum procliuis sit uoluntatem suam imponere semper posse.

haec tria exempla quae rettuli nimis parui habere uel, quod peius est, irridere est eius qui mali ignarus sit. mihi enim necesse uidetur grauiter considerare quid ea exempla modo dramatico doceant. tamen pessimistam non ago, contra signa. nam Christianus pessimista esse non potest cum Christus surrexit et uiuit qui ab ullo alio propheta uel similiter asserta persona differens Deus est. uictoria ultima Christi erit sed Dei tempora ualde longa esse possunt et solent. nam is moram tolerat et peccatorum conuersionem opperitur. interim tamen ecclesiam uoco ad parandum et operandum ut eius regni aduentus properetur....

hoc finiens e peritia mea uos hortabor ne Mahumetanis umquam permittatur ut in ecclesia Catholica precentur, quippe quod iis apostasiae nostrae demonstrationi certae sit. uobis gratias ago.

8/11/2016

de imperio et genere humano Sancti Augustini sententiae

"quantum enim pertinet ad hanc uitam mortalium, quae paucis diebus ducitur et finitur, quid interest sub cuius imperio uiuat homo moriturus si illi qui imperant ad impia et iniqua non cogant? aut uero aliquid nocuerunt Romani gentibus quibus subiugatis imposuerunt leges suas nisi quia id factum est ingenti strage bellorum? quod si concorditer fieret id ipsum fieret meliore successu, sed nulla esset gloria triumphantium. neque enim et Romani non uiuebant sub legibus suis quas ceteris imponebant. hoc si fieret sine Marte et Bellona ut nec uictoria locum haberet nemine uincente ubi nemo pugnauerat, nonne Romanis et ceteris gentibus una esset eademque conditio? praesertim si mox fieret, quod postea gratissime atque humanissime factum est, ut omnes ad Romanum imperium pertinentes societatem acciperent ciuitatis et Romani ciues essent, ac sic esset omnium quod erat ante paucorum, tantum, quod plebs illa quae suos agros non haberet de publico uiueret, qui pastus eius per bonos administratores rei publicae gratius a concordibus praestaretur quam uictis extorqueretur. nam quid intersit ad incolumitatem bonosque mores ipsas certe hominum dignitates quod alii uicerunt, alii uicti sunt omnino non uideo, praeter illum gloriae humanae inanissimum fastum in quo perceperunt mercedem suam qui eius ingenti cupidine arserunt et ardentia bella gesserunt. numquid enim illorum agri tributa non soluunt? numquid eis licet discere quod aliis non licet? numquid non multi senatores sunt in aliis terris qui Romam ne facie quidem norunt? tolle iactantiam, et omnes homines quid sunt nisi homines?" (De ciuitate Dei 5.17)

8/09/2016

Vergilii codex Vaticanus

Vergilii codex Vaticanus hic uideri potest.

8/05/2016

cur a Deo sinantur homines mali regnare

"ideo regna terrena et bonis ab illo [Deo] dantur et malis: ne eius cultores adhuc in prouectu animi paruuli haec ab eo munera quasi magnum aliquid concupiscant." (Sanctus Augustinus De ciuitate Dei 4.33)