7/25/2016

litterae quae "Haec sancta" dicuntur

hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur Robertus Matthaeus disserit de iis litteris quae in concilii Constantiensis sessione quarta editae "Haec sancta" dicuntur et, ut in huius libri pagina 443 refertur, sic scriptae sunt: "haec sancta synodus in Spiritu Sancto legitime congregata generale concilium faciens ecclesiam catholicam militantem repraesentans potestatem a Christo immediate habet cui quilibet cuiuscumque status uel dignitatis etiamsi papalis exsistat oboedire tenetur in his quae pertinent ad fidem et exstirpationem dicti schismatis et generalem reformationem ecclesiae Dei in capite et membris" quamquam dubium est infueritne litteris pristinis illud uerbum "fidem" necne. tamen earum litterarum Robertus dicit sententiam haereticam esse. quomodo autem concilium generale sententiam haereticam edere potest? haec a Roberto dicuntur uel referuntur: primum, eae litterae quae "Haec sancta" dicuntur definitio dogmatica non sunt; secundum, earum litterarum natura pastoralis et disciplinaria infallibilitatem non importat; tertium, quaecumque litterae traditioni contrariae sunt eae litterae reiiciendae sunt.