6/16/2016
alius a ciuitate Connecticutensi discedit
hic Brutius Neases explicat cur ab hac ciuitate discesserit et quantam pecuniam lucratus sit.
6/13/2016
is qui se Franciscum papam appellat et Ioannes Paulus papa II
ut qui blogus Rorate caeli dicitur in eo blogo refertur, is qui se Franciscum papam appellat haec dixit: "hic [est] ecclesiae catholicae realismus salubris: ecclesia nos numquam docet 'aut hoc aut illud', quod catholicum non est, sed ecclesia nobis dicit 'hoc et illud': 'conare perfectus esse; reconciliare fratri; ei noli contumeliam facere; eum dilige; et si est problema, saltem compone controuersias ne bellum oriatur.' hic [est] catholicismi realismus salubris. catholicum non est [dicere] 'aut hoc aut nihil;' hoc catholicum non est sed haereticum. Iesus nos comitari semper scit; nobis perfecti formam dat; nos ad perfecti formam comitatur; nos a legum rigiditatis uinculis liberat et dicit 'tamen id tantum fac quantum potes.' et nos ualde bene intellegit. dominus noster est et nos haec docet."
quae sententiae ab his Ioannis Pauli papae II sententiis differunt: "error
esset grauissimus concludere...normam ab Ecclesia traditam esse per se ipsam
tantum 'perfecti formam', aptandam deinde accommodandam disponendam, aiunt,
secundum definitas hominis possibilitates, prout sane postulat 'libramentum
diuersorum bonorum de quibus agitur'. sed quae sunt «definitae hominis
possibilitates»? de quo homine est sermo? de homine concupiscentia gubernato
an de homine a Christo redempto? etenim agitur de hoc, de ueritate
redemptionis Christi. Christus nos redemit! quod est: Ipse nobis dedit facultatem
adducendi ad effectum integram eius quod sumus ueritatem; Ipse nostram
libertatem liberauit a concupiscentiae dominatu. si homo redemptus adhuc
peccat, hoc profecto tribuendum non est Christi imperfectae actioni
redemptrici sed hominis uoluntati sese subtrahendi gratiae ex eadem actione
profluenti. Dei mandatum profecto hominis facultatibus est accommodatum sed
hominis facultatibus cui Spiritus Sanctus est datus; hominis illius qui si in
peccatum proruerit remissionem obtinere tamen poterit atque Spiritus
praesentia frui. hoc
in contextu iustum aperitur spatium misericordiae Dei pro peccato
hominis poenitentiam agentis atque clementiae pro humana fragilitate. quae clementia numquam significat in discrimen adducere uel adulterare boni
malique mensuram ut ea rerum adiunctis accommodetur. si quidem proprium est
hominis cum peccauit suam agnoscere fragilitatem misericordiamque impetrare
ob culpam patratam respuenda sane est ratio agendi illius qui fragilitatem
suam facit regulam et iudicium ueritatis de bono ita ut a se solo sentiat se
excusari posse auxilio Dei non petito neque Eius misericordia inuocata. eiusmodi agendi ratio totius societatis moralitatem corrumpit quia in
quaestionem uocat legis moralis ueritatem in uniuersum atque recusat absoluti
naturam moralium prohibitionum circa finitos actus humanos et existimationis
iudicia confundit." (Veritatis splendor 103-104).
6/06/2016
Athanasii Schnaederi epistola
Athanasius Schnaeder in epistola quae apud Reliquias imposita est dicit: "agitur de iis quae naturaliter et logice ex Amoris laetitiae uocibus ambiguis sequuntur. quibus quidem uocibus inest uerum periculum spiritale quo fiet ut res doctrinales confundantur et de conubio legeque morali doctrinae heterodoxae celeriter et facile uulgentur et etiam haec praxis qua ii qui diuortio facto conubium simulent ad sanctam communionem admittantur assumatur confirmeturque, qua praxi quasi uno ictu tria sacramenta conubii et paenitentiae et sanctissimae Eucharistiae flocci fient et rerum profanarum modo habebuntur" et "nos oportet cauere ne omnia hodierni papae uerba et gestus quasi infallibilia accipiamus. nam hoc Iesu doctrinae et toti ecclesiae traditioni contrarium est. infallibilitatem enim papalem tam totalitariano modo accipere et adhibere non catholicum est sed in fine mundanum sicut in tyrannide et euangelii et ecclesiae patrum sensui contrarium" et "ut arbitror, oportet ut etiam theologiae dogmaticae et moralis scholares idonei omnes Amoris laetitiae ambiguas et obiectiue erroneas uoces firmiter explicent."
Subscribe to:
Posts (Atom)