4/15/2016

de adhortatione apostolica Amoris laetitia Brianus Harrison sacerdos

hic Brianus Harrison sacerdos, qui existimat eum qui se Franciscum papam appellat quippe qui in adhortatione apostolica Amoris laetitia saltem nonnullis Catholicis qui diuortio facto conubium simulant permisisset ut ad sacramenta admitterentur ab omnibus praedecessoribus discessisse, rogat "oportetne nos credere quod Franciscus solus de hac re recte arbitretur sed omnes eius praedecessores inter quos est etiamnunc uiuus Benedictus papa XVI necnon et catechismus ab sancto Ioanne Paulo papa II promulgatus in eo quod in hac re neminem exceperint errauerint et misericordia caruerint? nonne hoc longe uerisimilius est quod, ut in saeculi decimi quarti decade quarta Ioanne papa XXII regnante res se habebat, sic tantummodo unus papa errat sed omnes ceteri papae recte arbitrati sunt? et quod, ut in illo discrimine, sic nunc cardinales episcopos theologos et alios fideles summe oportet Petro honorifice et publice resistere (cf. Gal. 2.11)?"

4/14/2016

Honorius papa I

ut in huius libri columna 1319 Ioannes Hardouin et in huius ecclesiae Catholicae historiae libro primo in paginis 192-99 Henricus Bruck refert, de Honorio papa I qui sic scripserat "unam uoluntatem fatemur domini nostri Iesu Christi" et hortatus erat ut neque haec uerba una operatio neque haec duae operationes in formulam adhiberentur sanctus Leo papa II haec uerba confirmauit: "pariterque anathematizamus noui erroris inuentores idest Theodorum et ceteros nec non et Honorium qui hanc apostolicam ecclesiam non apostolicae traditionis doctrina lustrauit sed profana proditione immaculatam fidem subuertere conatus est" et in epistola scripsit "omnes haereticae assertionis auctores...idest Theodorus et ceteri Cyrus Alexandrinus Sergius...et una cum iis Honorius qui immaculatam apostolicae traditionis regulam quam a praedecessoribus suis accepit maculari consensit" et in alia "[Honorius] flammam haeretici dogmatis non, ut decuit apostolicam auctoritatem, incipientem exstinxit sed neglegendo confouit".

adhortatio apostolica Amoris laetitia

apud Ioannem Zulsdorfum sacerdotem est de adhortatione apostolica Amoris laetitia tractatus in quo inter alia hoc monstratur quod is qui se Franciscum papam appellat non dicit eos qui diuortio facto conubium secundum simulant ad confessionem et communionem admitti posse.

Eduardus Petrides hic idem monstrat et de illius adhortationis uitiis disserit.

4/13/2016

in ea adhortatione apostolica quae Amoris laetitia dicitur sancti Thomae Aquinatis sententiae


hic Thomas Cordatus disserit ubi in adhortatione apostolica Amoris laetitia sancti Thomae Aquinatis sententiae adhibeantur: in parte 99, 102, 120, 123, 126-127, 134, 145, 146, 148, 301, 304, in quarum nonnullis Thomas Cordatus existimat Thomae Aquinatis sententias perperam adhibitas esse.

exempli gratia in adhortationis parte 99 haec Thomae Aquinatis uerba memorantur "homo tenetur ex quodam debito naturali honestatis ut homo aliis delectabiliter conuiuat" (Summa theologiae IIa.IIae.q.114.a.2.ad1) sed haec uerba non memorantur "nisi propter aliquam causam necesse sit aliquando alios utiliter contristare". prorsus in eiusdem articuli argumento primo importatur quod amicitia est "delectabiliter aliis conuiuere", et ei amicitiae definitioni in responsu additur haec qualificatio, "nisi propter aliquam causam necesse sit aliquando alios utiliter contristare". ergo quo modo amicitia in adhortatione exponitur, id est delectabiliter conuiuendi mentione sola facta, is ipse exponendae amicitiae modus deficere ostenditur quippe qui quae qualificatio a Thoma Aquinate in eius responsu additur ea qualificatione caret

hic Thomas Osbornus disserit ubi in adhortatione ea quae a Thoma Aquinate de regulis dicuntur perperam adhibeantur, et hic ubi ea quae a Thoma Aquinate de uirtutum usibus difficilioribus dicuntur perperam adhibeantur. 

4/11/2016

lingua Aramaica

in hoc tractatu de lingua Aramaica et iis qui ea loquuntur disseritur.

ea autem quae ibi a sacerdote de lingua Aramaica dicta esse referuntur ad alias quoque linguas pertinent: "si linguam nostram conseruamus historiam nostram et actu esse conseruamus. ubi est lingua ibi est populus et hereditas et cultus. si autem haec hereditas nullatenus conseruabitur, quod ad societatem pertinet, conficiemur."

quo die Iesus Christus crucifixus sit

hic Ioannes Zulsdorfus sacerdos de hac thesi quod Iesus Christus anno 33 mensis Aprilis die tertio crucifixus est disserit.