6/29/2015

iudicum supremorum sententiae

in sententiis quae ad Obergefelli et Hodgii litem attinent quidam iudices supremi notabilia dicunt.

Ioannes Robertides: "ad legem constitutionalem autem petitorum cupidinum sinceritas non pertinet."

Antoninus Scalia: "sententiam meam scribo ut ad ea quae haec curia democratiae Americanae minatur animos conuertam....nobis nulla est causa qua qui mos amendamenti decimi quarti uerbis ipsis non uetatur cuique ex amendamenti iussi tempore longa manifesti et lati nec prouocati usus traditio fauet eum morem aboleamus."

Clarentius Thomas: "id quod curia hodie decreuit non solum constitutioni sed etiam iis principiis e quibus politia nostra constructa est contrarium est. ex tempore quod longe anno 1787 prius est libertas iamdudum accipitur significare patiendi aliquid a ciuitate immunitatem non accipiendi aliquid a ciuitate ius....alibi explicaui quomodo processus debiticii clausulam in iurum qualificationalium fontem adhibere periculosum et fictiuum sit....nam ita [cum illa clausula sic adhibetur] detorquentur constitutionis uerba quae nihil promittunt nisi quicumque 'processus' 'debetur' antequam homini dematur uita et libertas et res propria....uerisimillimum est quod hoc uocabulum 'libertas' ut in processus debiticii clausulis adhibetur sic significat 'motionis localis potestatem uel mutandi situs uel hanc ut homo ubicumque ipse esse uult eo se ita remoueat ut nisi legis cursu debiticio neque in carcerem mittatur nec cohibeatur'....excogitari uix potest quomodo quae 'libertas' illa clausula protegitur ea libertas possit ita accipi ut ullum latius quam cohibitionis corporalis immunitatem importet."

6/25/2015

Antonini Scaliae sententia

Antoninus Scalia harum foederatarum ciuitatum curiae supremae iudex in sententia quae ad nouissimam de Obamae lege medicinaria litem attinet haec dicit: 

"curia tenet quod Aegrotorum Protectionis et Curae Bene Emibilis Lex ubi dicit 'excambium a ciuitate constitutum' ibi dicere uult 'excambium a ciuitate aut politia foederali constitutum', quod scilicet totum absurdum est....uerba non iam significant si excambium quod non a ciuitate constitutum est 'a ciuitate constitutum' est."

"curia obliuiscitur quod politia nostra legum non hominum est, unde significatur quod nos legum condicionibus non inconscripta legislatorum uoluntate regimur."

6/23/2015

Gualteri cardinalis Casperi errores philosophici

in hoc tractatu Thomas Henricus Starcus disserit de Gualteri cardinalis Casperi erroribus philosophicis et sic de philosophia sensu generali quaedam notabilia dicit. ego autem praesertim noto quod Casper in quantum, ut a Thoma Starco refertur, philosophiam Graecam relinquit in tantum agit illam dehellenissationem de qua Benedictus papa XVI in allocutione Ratisbonensi disseruit.

6/22/2015

hominum ualde efficacium mores

in hoc tractatu disseritur de his undecim habitibus quos homines ualde efficaces habent:

1. numquam rem bis tangunt

2. diem hodiernum se in crastinum parando finiunt

3. opus dirissimum primum faciunt

4. non in res subitas sed in res maiores animum intendunt

5. in conuentu schedulam respiciunt

6. quando oportet, negant

7. epistolas electronicas non nisi e schedula inspiciunt

8. non plura quam unum opera simul faciunt

9. quando oportet, se secludunt

10. opera ministris tribuunt

11. rebus technologicis modernis ad minuendum laborem utuntur.

6/16/2015

qui in Sinis a communistis martyrium passi sunt

in hoc tractatu memoratur liber titulo "In catenis pro Christo: eorum qui in Sinis Mao regente martyrium passi sunt diaria" (In catene per Cristo: Diari di martiri nella Cina di Mao) in quo scripta sunt testimonia quorundam Catholicorum qui in Sinis a communistis martyrium passi sunt praesertim Caietanus Pollio et Dominicus Tangus et Ioannes Liaus et Leo Chanus.

6/08/2015

Noui Eboraci pristini imagines

hic Noui Eboraci pristini imagines uideri possunt.

6/01/2015

telephona et examinationes

ut hic refertur, ex indagatione quae in schola rerum politicarum oeconomicarum Londiniensi acta est ostenditur quod in quibus scholis discipuli telephona ferre uetantur in iis scholis discipuli in examinationibus melius agunt.