5/25/2015
quid cibus et consortium et actio corporalis ad longam uitam conferant
ut hic refertur, in quibus regionibus homines diutissime uiuunt in iis regionibus multa manducantur carbohydrata complicia et praesertim fabae. tamen ex iis quae in quibusdam Sardiniae uicis notata sunt proponitur haec thesis quod ad longam uitam nonnihil confert etiam uiuendi modus cui inest multa actio corporalis et multum consortium.
5/20/2015
quomodo scholae Iaponicae et Americanae inter se differant
ut hic dicitur, scholae Iaponicae et Americanae inter se his modis differunt:
I. in paene omnibus scholis publicis Iaponicis quoddam uestis genus gerendum est, sed in paucis scholis publicis Americanis ita est.
II. in scholis Iaponicis purgare praeceptorum et discipulorum opus est, sed in scholis Americanis purgare aliorum opus est.
III. in scholis Iaponicis praeceptores suffecticii uix umquam adhibentur, sed in scholis Americanis discipuli in conclaui lectorio sine homine adulto esse non sinuntur.
IV. in scholis Iaponicis sunt quaedam tela nomine sasumatae quae praeceptoribus defensionis causa adhibere licet, sed in scholis Americanis nulla sunt arma quae a praeceptoribus adhibeantur.
V. in scholis Iaponicis discipuli quodam modo qui cancho dicitur qui in ciuitatibus Americanis foederatis ignotus est ludere solent.
VI. in scholis Iaponicis praeceptores et discipuli idem prandium et id in conclaui lectorio sumunt, sed in scholis Americanis prandium non sic agitur.
VII. in scholis Iaponicis lectione incipiente et desinente discipuli surgunt praeceptorem salutaturi et se demittunt, sed in scholis Americanis non agitur talis salutatio.
VIII. dies Saturni in scholis Iaponicis legibilis sed in plerisque scholis Americanis illegibilis est.
IX. spatium feriaticum longum in scholis Iaponicis e quinque septimanis sed in scholis Americanis e nouem decemue septimanis constat.

Subscribe to:
Posts (Atom)