2/16/2015

de eo quod est pontifici Romano iuste resistere nonnullae sententiae


Ioannes cardinalis Turrecrematensis quam summam de ecclesia scripsit in ea summa dicit "ubi ergo papa iuberet aliquid contrarium sacrae scripturae siue articulis fidei aut ueritati sanctorum aut mandatis iuris naturalis siue diuini ei oboediendum non esset sed talia praecipiens despiciendus est" (2.49).

Sanctus Robertus cardinalis Bellarminus quod opus de Romano pontifice scripsit in eo opere dicit "sicut licet resistere pontifici inuadenti corpus ita licet resistere inuadenti animas uel turbanti rem publicam et multo magis si ecclesiam destruere niteretur; licet, inquam, ei resistere non faciendo quod iubet et impediendo ne exsequatur uoluntatem suam" (2.29).

Franciscus Suarius quod opus de triplici uirtute theologica scripsit in eo opere dicit "si enim [pontifex Romanus] aliquid statuat contra bonos mores non erit illi parendum" (10.6.16).