quod opus de regno partim sancto Thomae Aquinati partim Ptolomaeo Lucensi attribuitur in eius operis parte 1.10 his uerbis dicitur quod dux quam eius ministri maiore praemio dignus est: "in omnibus artibus et potentiis laudabiliores sunt qui alios bene
regunt quam qui secundum alienam directionem bene se habent. in
speculatiuis enim maius est ueritatem aliis docendo tradere quam quod
ab aliis docetur capere posse. in artificiis etiam maius existimatur
maiorique conducitur pretio architector qui aedificium disponit quam
artifex qui secundum eius dispositionem manualiter operatur. et in
rebus bellicis maiorem gloriam de uictoria consequitur prudentia ducis
quam militis fortitudo. sic autem se habet rector multitudinis in his
quae a singulis secundum uirtutem sunt agenda sicut doctor in
disciplinis et architector in aedificiis et dux in bellis. est igitur
rex maiori praemio dignus si bene subiectos gubernauerit quam aliquis
subditorum si sub rege bene se habuerit".
in eiusdem operis parte 4.9 his uerbis dicitur quod aequalitatem in
bonis temporalibus ponere est ordinem in rebus
destruere: "et quia opiniones dictorum philosophorum uersabantur circa communitatem
possessionum congruum uidetur de aliis dicere qui circa ipsas suam
constituerunt politiam. duo enim fuerunt philosophi qui considerantes
litigia generari in ciuitatibus ex eo quod unus abundat et alter caret uoluerunt in sua politia adaequare in ciuitatibus suis possessiones. unus fuit Pheleas Chalcedonius de quo philosophus loquitur in secundo
Politic. alter fuit Lycurgus Spartanorum regis filius qui
Lacedaemoniis iura constituit, ut tradit Iustinus, ut aequata possessio
neminem potentiorem altero redderet. modus autem quem teneri uoluit
Pheleas in adaequando narratur a philosopho ut fieret uidelicet in
ipsa constitutione ciuitatis habita consideratione multitudinis ciuium
et camporum: alias difficile iudicabat: et ut hoc perseueraret
ordinabat matrimonia contrahi inter maiores et minores: et sic per hoc
tollebantur iurgia amouebantur iniuriae auferebantur arrogantiae uel
superbiendi materia. ad hoc etiam mouebat exemplum in aliis politiis. quia ubi est bonorum temporalium inaequalitas contingit saepius
perturbatio (ibi enim est inuidendi occasio) inde cupiditas oritur
quae, iuxta apostolum, radix omnium malorum est. ipse etiam Lycurgus
propter hanc causam in legibus quas Lacedaemoniis tradidit pro ipsorum
conseruanda politia artificiales subtraxit diuitias siue numismata in
commutationibus rerum uenalium in solis naturalibus diuitiis tales
permutationes relinquens. sed hanc positionem philosophus reprobat in
secundo Politic. ostendens hanc adaequationem omnino impossibilem et
per consequens contra rationem. et primo ex parte humanae naturae quae
non semper in familiis multiplicatur aequaliter quia contingit unum
patremfamilias habere multos filios alium autem nullum. quod ergo isti
duo haberent aequales possessiones esset impossibile quia una familia
deficeret in uictualibus altera superabundaret et hoc esset contra
prouisionem naturae quia quae familia plus multiplicatur in prolem
amplius cedit ad firmamentum politiae propter ipsius argumentum quam
quae in generatione prolis deficit et quodam iure naturae magis meretur
a republica siue politia prouideri. amplius autem natura non deficit
in necessariis, ut dictum est supra, ergo nec ars quae ciuilis est
regiminis. sed hoc contingit si in familiis adaequantur possessiones
quia uidelicet ciues moriuntur penuria unde politia corrumpitur. non
tantum autem ex parte naturae humanae sequitur inconueniens adaequare
possessiones sed etiam ex gradu personae. est enim differentia inter
ciues quemadmodum inter membra corporea cui politia est superius
comparata. in diuersis autem membris uirtus diuersificatur et operatio. constat enim quod maiores expensas cogitur facere nobilis quam
ignobilis unde et uirtus liberalitatis in principe magnificentia uocatur propter magnos sumptus. hoc autem fieri non posset ubi
possessiones essent aequales unde et ipsa uox euangelica testatur de
illo patrefamilias siue rege qui peregre profectus est qualiter
seruis suis bona distribuit sed non aequaliter; immo uni dedit quinque
talenta alteri duo alii uero unum unicuique secundum propriam uirtutem. amplius autem nec ipse ordo naturae hoc patitur in quo
diuina prouidentia res creatas in quadam inaequalitate constituit siue
quantum ad naturam siue quantum ad meritum. unde ponere aequalitatem in
bonis temporalibus ut sunt possessiones est ordinem in rebus
destruere quem Augustinus respectu inaequalitatis definit de ciu. Dei [19.13.1]:
est enim ordo parium et disparium rerum sua cuique tribuens dispositio. et ex hoc Origenes in periarchon reprehenditur quia omnia dixit
aequalia ex sui natura sed facta inaequalia propter defectum sui, hoc
est propter peccatum. non ergo ex adaequatione possessionum uitantur
litigia quin potius augmentantur dum in hoc destruitur siue tollitur
ius naturae quando subtrahitur indigenti qui plus meretur. item quia
contra rationem est esse omnia aequalia in politia cum omnia Deus
instituerit in numero pondere et mensura, ut in libro Sap. dicitur,
quae gradum inaequalitatis ponunt in entibus et per consequens in
ciuilibus siue politicis."
etiam sanctus Maximilianus Colbius qui libellus nomine Rycerz idest Eques anno 1935 mense Augusto editus est in eo libello dicit "pauper operarius cum hominis diuitis sumptuosum domicilium uel amoenam uillam uidet saepe se rogat 'cur non ego quoque tantas diuitias possideo? cur est in hoc mundo talis inaequalitas?' quot libri de inter homines aequalitate scripti sunt! quantus sanguis pro hac notione fusus est! atqui quamquam omnia haec talia facta sunt tamen nobis etiamnunc sunt diuites et pauperes....tamen animo fingamus quod olim omnes mundi incolae conuenient ut hanc omnium rerum communitatem efficiant et quod re uera dato quod mundus ualde magnus est quisque quae diuitiae super terra sunt earum diuitiarum aequalem sortem accipiet. quid deinde? eodem ipso die uesperi alius fortasse dicet 'hodie strenue operatus sum; nunc autem requiescam'; alius fortasse declarabit 'hanc rerum communitatem ualde bene intelligo. ergo bibamus et modo festiuo agamus tam mirabilis rei gestae memoriam'; alius autem fortasse dicet 'nunc studium ad opus conferam in animo habens ex eo quod accepi quam maximum fructum possum capere'. itaque ex die proximo homo primus quantum accepit tantum habebit; homo secundus autem minus habebit; homo tertius autem res suas auxerit. quid deinde faciamus? incipiamusne diuitias denuo redistribuere? tamen etsi omnes statim simul omnibus suis quisque uiribus operari incipiant non eadem omnibus eueniant. re uera plures quam una sunt operis species quae inaequaliter fructuosae sunt. neque omnes operarii iisdem facultatibus adiuuantur. inde euenit ut ea quae effecta sunt inter se differant et ergo lucrum omnibus idem non sit. quid necesse est imponere ad hoc quod rebus distributis homines in sic accepta aequalitate maneant? ad hoc necesse est ut omnes operarii eadem opera faciant et aequalem intelligentiam facultatesque habeant et ad opus similiter instituti sint et aequaliter sani ualidique sint et praesertim necessariam operam dare aequaliter possint cupiantque. omnia haec autem tota Vtopianica sunt" (Latine ex lingua Anglica huius libri "The Kolbe Reader" [Libertyville, IL: Franciscan Marytown Press, 1987] reddidi; etiam hic).