3/19/2013

inflatio pecuniaria et laxatio quantitatiua

huic tractatui insunt hae theses: prima quod ex laxatione quantitatiua ii qui in ordine medio oeconomico sunt nulla re praeterquam minus ualidis thaleris afficientur; secunda quod inflatio pecuniaria quippe quae rerum oeconomicarum correctionem impedit saluti communi detrimentosa est.    

in hoc tractatu notatur quod fieri potest argumentatio quod laxatio quantitatiua progressum oeconomicum tardat. insunt multae quoque theses ex quibus hae memoratu dignissimae uidentur: prima quod ipsa pecuniae creatio ut res oeconomicae floreant efficere non potest; secunda quod munerum carentia et tardus progressus oeconomicus oriuntur non ex eo quod pretiis sic datis nimis pauci pecuniam impendere uelint sed ex eo quod non efficiatur ut pecunia stabilis sit et ex eo quod dominium proprium non adplene fulciatur et ex eo quod prout homines emere et uendere uelint non ita pretia mutari sinantur et ex eo quod qualia uectigalia et regulae operandi et reseruandae collocandaeque pecuniae emolumenta delent talia uectigalia et regulae non euitentur.

3/12/2013

quidam Mahumetistae qui in harum ciuitatum foederatarum naues impetus faciebant

in hoc tractatu tractantur ii impetus quos saeculo duodeuicesimo quidam Mahumetistae qui Africam septentrionalem incolebant in harum ciuitatum foederatarum naues faciebant. de ea re Ioannes Adamides et Thomas Galfridides in Anglia cum legato Tripolitano collocuti sunt.  Ioannis et Thomae epistola quod opus Anglice "The Diplomatic Correspondence of the United States of America" dicitur in eius operis uolumine primo paginis 604 et 605 inest. ibi referuntur haec:

"cum legato Tripolitano in eius domo collocuti sumus....tam libere nos gessimus ut aliquantum quaesiuerimus quo praetendendo illi qui populi illis nihil nocuissent iis populis bellum inferrent....nobis legatus respondit id [bellum] prophetae sui legibus niti; id in Alcorano suo scriptum esse; qui populi se [idest eos qui Mahumetistae non sunt] auctoritati suae [idest Mahumetistarum] subesse non fassi essent omnes eos populos peccatores esse; ubicumque tales populi inueniri possent iis belli inferendi et omnium eorum quos ipsi in uincula capere potuissent in seruitutem addicendorum ius et officium sibi esse; certum esse hoc quod qui Mahumetistae in proelio interfecti essent omnes ii in paradisum inirent."