2/22/2013

Carolus Daruinus et causae finales

in hoc tractatu noto hanc de causis finalibus argumentationem: "Daruinus non agnoscens quid faceret causam finalem idest uitae conseruationem et speciei propagationem saltem omnibus animatis posuit. ea autem causa finali posita selectio naturalis et quae specierum euolutio inde euenit ea euolutio quas ille posuit non aliae sunt quam medium quo omnia animata ad consequendum finem quae iis re uera est causa finalis utuntur."

2/12/2013

Sanctus Gregorius papa I et concilium Constantinopolitanum secundum

de concilio Constantinopolitano secundo Sanctus Gregorius papa I in epistola quae sub numero 4.39 in huius libri columnis 713-715 continetur dicit "quod autem scripsistis, quia epistolam meam reginae Theodelindae transmittere minime uoluistis pro eo quod in ea quinta synodus nominabatur si eam exinde scandalizari posse credidistis recte factum est ut minime transmitteretis. unde nunc ita facimus sicut uobis placuit ut quatuor synodos solummodo laudaremus. de illa tamen synodo quae in Constantinopoli postmodum facta est quae a multis quinta nominatur scire uos uolo quia nihil contra quatuor sanctissimas synodos constituerit uel senserit quippe quia in ea de personis tantummodo non autem de fide aliquid gestum est et de his personis de quibus in Chalcedonensi concilio nihil continetur sed post expressos canones facta contentio et extrema actio de personis uentilata est. nos tamen sicut uoluistis ita fecimus ut eiusdem synodi nullam memoriam faceremus". ut hic notatur, ut Sanctus Gregorius concilium Constantinopolitanum secundum tractauit sic concilium Vaticanum secundum tractare licet. nam ut in concilio Constantinopolitano secundo "non...de fide aliquid gestum est" sic concilium Vaticanum secundum ut Paulus papa VI dixit "nullum doctrinae caput sententiis dogmaticis extraordinariis definire uoluerit".