11/28/2012
duplicis effectus argumentatio
duplicis effectus argumentatione Sanctus Thomas Aquinas in Summa Theologiae in IIa.IIae.64.7 sic utitur: "nihil prohibet unius actus esse duos effectus quorum alter solum sit in intentione alius uero sit praeter intentionem. morales autem actus recipiunt speciem secundum id quod intenditur non autem ab eo quod est praeter intentionem cum sit per accidens, ut ex supradictis patet. ex actu igitur alicuius seipsum defendentis duplex effectus sequi potest unus quidem conseruatio propriae uitae alius autem occisio inuadentis. actus igitur huiusmodi ex hoc quod intenditur conseruatio propriae uitae non habet rationem illiciti cum hoc sit cuilibet naturale quod se conseruet in esse quantum potest. potest tamen aliquis actus ex bona intentione proueniens illicitus reddi si non sit proportionatus fini. et ideo si aliquis ad defendendum propriam uitam utatur maiori uiolentia quam oporteat erit illicitum".
duplicis effectus argumentatio hic quoque et hic explicatur. ad hoc quod alterius effectus rationem habere legitimum sit necessaria sunt quattuor haec: primum quod ipse actus malus non sit secundum quod effectus malus in intentione non sit tertium quod effectus bonus non ex effectu malo oriatur quartum quod effectus bonus effectui malo proportionatus sit.
etiam in libro qui "Tela nuclearia: responsio Catholica" dicitur tractat G. E. M. Anscomba duplicis effectus argumentationem, ut hic legi potest.
11/10/2012
de putata telluris calefactione quaestiones
si tellus nunc calidior fit quaerenda sunt haec:
quaestio prima: ex hominumne actibus tellus nunc calidior fit?
quaestio secunda: si tellus nunc ex hominum actibus calidior fit quae remedia oportet adhiberi?
quomodo ad quaestionem primam respondendum sit incertum est. nam si, quae res ab hominibus causari non poterat, sicut hic explicatur, mille fere annis antehac tellus calidior fuit pateat quod tellus ex aliis quam qui hominum actus sunt rebus calidior fieri possit et ideo ex hac telluris calefactione haec conclusio quod tellus nunc ex hominum actibus calidior fiat non ex necessitate sequatur.
quod ad quaestiones primam et secundam attinet, huic tractatui inest argumentatio quod utrum tellus ex hominum actibus calidior fiat necne haud certum est et quod etiamsi ita fiat oportet nondum ullum contra id facere.
quod ad quaestionem secundam attinet, fortasse, ut in hoc articulo dicitur, quam telluris calefactionem inhibere melius est calidioris telluris problemata singula soluere. exempli gratia si tellus calidior fiat plures homines malaria affici poterunt. ad inhibendam autem telluris calefactionem necessariae erunt magnae opes. nam necesse erit ut pro energia carbonacea adhibeantur alii energiae modi qui nunc maiore impendio stant. malaria autem remediis propriis quam telluris calefactione generaliter inhibita multo minore impendio comprimi poterit. impendii autem rationem habere oportet quia si opes potius quam in energia carbonacea in energia solari uel alia tali consumantur homines pauciores opes ad alia habeant.

11/06/2012
quae lex de medicina anno 2010 iussa est
si, ut hic explicatur, ea lex quae de medicina anno 2010 iussa est tanta uitia habet cur iussa est?
11/05/2012
quae pecunia in dicta energia uiridi perdita est
late scitur, ut hic et hic et hic refertur, quod perditi sunt 500,000,000 thaleri quos mutuos quaedam laminarum solarium factiua societas nomine Solyndra ab politia foederali idest ab harum ciuitatum foederatarum populo acceperat.
etiam defecit alia societas quae, ut in hoc tractatu exponitur, raedarum electronicarum pilas electrochemicas faciebat in qua multa pecunia a politia foederali collocata erat.
in hoc tractatu refertur quod ex iis 113,000 hominibus qui se inscripserant ut ad dicta munera uiridia instituerentur 11,613 homines idest tantummodo pars decima munus acceptum sex menses plusue tenuerunt. in illa institutione autem a politia foederali consumpti sunt 329,000,000 thaleri. ergo quodque munus 28,000 thalerorum impendio stetit.

Subscribe to:
Posts (Atom)