10/08/2012

gens Habsburgensis et Austria

 
saeculo undecimo Radbotus comes cum prope Brugam se collocauisset castellum nomine Habsburgum aedificauit.  anno 1273 Rodolphus Habsburgensis in Romanorum regnum electus est.  anno 1282 mensis Decembris die uicesimo septimo Rodolphus Austriae ducatum quem Ottocaro Bohemiae regi ademerat Alberto et Rodolpho filiis dedit.  anno 1283 autem hic Rodolphus Austriam Alberto fratri cessit.  ergo Albertus solus Austriam regebat.  anno 1438 Albertus Austriae dux V in Hungariae et Bohemiae regna electus est.  anno 1439 autem mortem obiit.  ergo Austriae ducatum et Bohemiae et Hungariae regna Ladislaus Alberti filius anno 1440 natus accepit.  anno 1453 Austriae ducatus in archiducatum eleuatus est.  postquam Ladislaus anno 1457 mortem obiit gens Habsburgensis Bohemiam et Hungariam amisit.  anno 1477 Maximilianus Frederici archiducis filius quippe qui Mariam Burgundiensem in matrimonium duxerat quae regiones Germanicae humiles dicuntur eas regiones accepit.  anno 1493 Frederico mortuo Maximilianus Austriae archiducatum accepit.  anno 1519 Maximiliano mortuo Carolus Maximiliani nepos qui anno 1516 Hispaniae regnum acceperat et Ferdinandus Caroli frater Austriam acceperunt.  anno 1521 autem Carolus Austriam Ferdinando cessit.  cum Ludouicus Bohemiae et Hungariae rex anno 1526 interfectus esset Ferdinandus quippe qui Ludouici sororis maritus erat Bohemiae et Hungariae regna accepit.  anno 1713 quae Germaniae inferioris prouinciae regno Hispanico subiacebant eae prouinciae Austriae cessae sunt.  anno 1794 autem illae prouinciae ab Francis captae sunt.  anno 1804 Franciscus Austriae archidux Austriae archiducatum in imperium mutauit.  anno 1918 Austriae imperium dissolutum est.


in hoc libro in paginis 1-7 est Austriae dominorum index.