10/08/2012
Carolus magnus et eius imperium
Carolo Francorum regi Sanctus Leo papa III imperium anno 800 dedit. Carolus
morte appropinquante
iussit Ludouicum filium coronam imperialem induere. anno 816 autem
Ludouico Stephanus papa V coronam imperialem dedit. Ludouici filius
Lotharus qui anno 823 imperium ab Sancto Paschali papa I acceperat
cum Ludouicus anno 840 mortem obisset personam imperialem agere conari coepit. ei autem aduersabantur Ludouicus frater suus et Carolus cui erat
idem pater. tandem Lotharus et Ludouicus et Carolus anno 843 talem
pactionem fecerunt ut quae terrae patris fuerant eae terrae in tres
partes diuiderentur et Lotharus imperator remaneret. anno 850 Lothari
filius Ludouicus imperium ab Sancto Leone papa IV accepit. Lotharus
autem anno 855 mortem obiit. eius filius Ludouicus imperator II anno
875 mortem obiit. deinde Carolus Ludouici imperatoris I filius imperium
adeptus est. hic Carolus imperator II anno 877 mortem obiit. inde imperium
occidentale uacauit usque ad annum 881. nam tunc imperium Ioannes papa VIII
Carolo Ludouici imperatoris I nepoti dedit. anno 887
autem Carolus imperator III imperium deposuit. is ultimus totam fere
Caroli magni terram rexit. quamquam postea erant imperatores tamen
eorum potestas minor erat. anno 891 Stephanus papa VI imperium Guidoni Lothari
nepoti dedit. anno 892 Guidonis filio Lamberto Formosus
papa imperium dedit. Guido autem anno 894 mortem obiit. anno 896
autem Formosus papa Lamberti imperium inualidum esse edixit et imperium Arnulfo
Caroli magni pronepoti dedit. eodem anno autem Formosus
papa mortem obiit et post breuem Bonifatii papae VI pontificatum
Stephanus papa VII Lamberto fauebat. Lambertus autem anno 898 Arnulfus
autem anno 899 mortem obiit. inde imperium occidentale uacauit donec
anno 901 Benedictus papa IV imperium Ludouico Ludouici imperatoris II nepoti dedit. Ludouicus imperator III autem anno 905 ab Berengario
Ludouici imperatoris I nepote caecatus in rebus politicis agere
desiit. Berengario autem Ioannes papa X imperium anno 915 dedit.
Berengarius autem anno 924 interfectus est. Ludouicus imperator III
autem anno 928 mortem obiit. inde imperium occidentale uacauit donec
anno 962 imperium Ioannes papa XII Ottoni Francorum orientalium regi dedit. anno 1438 Albertus Austriae dux V in imperium electus est. inde extra Carolum imperatorem VII et Franciscum imperatorem I
omnes imperatores Habsburgenses erant. anno 1519 Carolus Hispaniae rex I
in imperium electus est. cum anno 1556 Carolus se imperio abdicauisset
eius frater Ferdinandus Austriae archidux et Bohemiae et Hungariae rex
anno 1558 in imperium electus est. anno 1806 imperium dissolutum est.