10/31/2012
quomodo pater et mater inter se differant
in hoc tractatu defenditur haec thesis quod in educandis paruulis pater et mater inter se differunt. ex quodam libro qui Anglice "Do Men Mother?" (idest Latine "Educantne uiri paruulos modo materno?") dicitur notantur haec: primum quod pater saepius paruulum sibi lusu coniungit secundum quod pater magis studet ut exercitationes corporales cum paruulo foris agantur tertium quod paruulo animum uulneratum patiente pater soluendo problemati maiorem operam dat quartum quod pater paruuli animum ad subeunda pericula confirmare magis solet.
10/18/2012
causae finales
in hac scriptiuncula Eduardus Feser tractat utrum causae finales naturales importent esse Deum necne.
hic idem tractat quattuor causalitatis finalis modos.
hic quoque idem causalitatem finalem tractat.
10/15/2012
tres theses quae ad institutionem tertiariam attinent
in hoc tractatu describuntur tres de institutione tertiaria theses: prima quod multi sint ii qui si institutione tertiaria omissa aliquam artem mechanicam discant uel negotiatores fiant quam si in institutione tertiaria pecuniam impendant melius se habeant secunda quod futurum sit ut institutionis tertiariae pretium per nouas res technicas minuatur tertia quod ad institutionem tertiariam pecuniae parcere non nisi aliorum bonorum impendio fieri possit et institutio tertiaria quam ignorantia minore impendio stet.
10/08/2012
artium antiquarum renascentia Italica
in hoc libro qui Anglice "Humanity and Divinity in Renaissance and Reformation"
dicitur Ronaldus Vittus considerat quomodo artium antiquarum renascentiam Italicam Lupatus Lupatius (1241-1309)
et Albertinus Mussatus (1261-1329) et Franciscus Petrarca (1304-74) promouerint. Vittus dicit quod medio
saeculo decimo tertio inter eos qui in Italiae partibus septentrionali et media poemata ex antiquis regulis
scribebant illam rem prosperrime gessit Lupatus, quod autem uerisimile est quod primus
recentiores pulchritudinis poeticae regulas antiquis regulis constanter
posthabuit Lupati discipulus Mussatus, quod autem primus Ciceronianam morum et eloquentiae iunctionem explicauit Petrarca.
gens Habsburgensis et Austria
saeculo undecimo Radbotus comes
cum prope Brugam se collocauisset castellum
nomine Habsburgum aedificauit. anno 1273 Rodolphus Habsburgensis
in Romanorum regnum electus est. anno 1282 mensis Decembris die uicesimo
septimo Rodolphus Austriae
ducatum quem Ottocaro Bohemiae regi ademerat Alberto et Rodolpho
filiis dedit. anno 1283 autem hic Rodolphus Austriam Alberto fratri
cessit. ergo Albertus solus Austriam regebat. anno 1438 Albertus Austriae dux V in Hungariae et Bohemiae regna electus est. anno 1439 autem
mortem obiit. ergo Austriae ducatum et Bohemiae et Hungariae regna
Ladislaus Alberti filius anno 1440 natus accepit. anno 1453 Austriae
ducatus in archiducatum eleuatus est. postquam Ladislaus
anno 1457 mortem obiit gens Habsburgensis Bohemiam et Hungariam amisit.
anno 1477 Maximilianus Frederici archiducis filius quippe qui Mariam Burgundiensem in matrimonium duxerat quae regiones Germanicae humiles dicuntur eas regiones accepit. anno 1493 Frederico mortuo Maximilianus Austriae archiducatum accepit. anno 1519 Maximiliano mortuo Carolus Maximiliani nepos qui anno 1516 Hispaniae regnum acceperat et Ferdinandus Caroli frater Austriam acceperunt. anno 1521 autem Carolus Austriam Ferdinando
cessit. cum Ludouicus Bohemiae et Hungariae rex anno 1526
interfectus esset Ferdinandus quippe qui Ludouici sororis maritus erat
Bohemiae et
Hungariae regna accepit. anno 1713 quae Germaniae inferioris prouinciae regno Hispanico subiacebant eae prouinciae Austriae cessae sunt.
anno 1794 autem illae prouinciae ab Francis captae sunt. anno 1804
Franciscus Austriae archidux Austriae archiducatum in imperium mutauit. anno
1918 Austriae imperium dissolutum est.
in hoc libro in paginis 1-7 est Austriae dominorum index.
Carolus magnus et eius imperium
Carolo Francorum regi Sanctus Leo papa III imperium anno 800 dedit. Carolus
morte appropinquante
iussit Ludouicum filium coronam imperialem induere. anno 816 autem
Ludouico Stephanus papa V coronam imperialem dedit. Ludouici filius
Lotharus qui anno 823 imperium ab Sancto Paschali papa I acceperat
cum Ludouicus anno 840 mortem obisset personam imperialem agere conari coepit. ei autem aduersabantur Ludouicus frater suus et Carolus cui erat
idem pater. tandem Lotharus et Ludouicus et Carolus anno 843 talem
pactionem fecerunt ut quae terrae patris fuerant eae terrae in tres
partes diuiderentur et Lotharus imperator remaneret. anno 850 Lothari
filius Ludouicus imperium ab Sancto Leone papa IV accepit. Lotharus
autem anno 855 mortem obiit. eius filius Ludouicus imperator II anno
875 mortem obiit. deinde Carolus Ludouici imperatoris I filius imperium
adeptus est. hic Carolus imperator II anno 877 mortem obiit. inde imperium
occidentale uacauit usque ad annum 881. nam tunc imperium Ioannes papa VIII
Carolo Ludouici imperatoris I nepoti dedit. anno 887
autem Carolus imperator III imperium deposuit. is ultimus totam fere
Caroli magni terram rexit. quamquam postea erant imperatores tamen
eorum potestas minor erat. anno 891 Stephanus papa VI imperium Guidoni Lothari
nepoti dedit. anno 892 Guidonis filio Lamberto Formosus
papa imperium dedit. Guido autem anno 894 mortem obiit. anno 896
autem Formosus papa Lamberti imperium inualidum esse edixit et imperium Arnulfo
Caroli magni pronepoti dedit. eodem anno autem Formosus
papa mortem obiit et post breuem Bonifatii papae VI pontificatum
Stephanus papa VII Lamberto fauebat. Lambertus autem anno 898 Arnulfus
autem anno 899 mortem obiit. inde imperium occidentale uacauit donec
anno 901 Benedictus papa IV imperium Ludouico Ludouici imperatoris II nepoti dedit. Ludouicus imperator III autem anno 905 ab Berengario
Ludouici imperatoris I nepote caecatus in rebus politicis agere
desiit. Berengario autem Ioannes papa X imperium anno 915 dedit.
Berengarius autem anno 924 interfectus est. Ludouicus imperator III
autem anno 928 mortem obiit. inde imperium occidentale uacauit donec
anno 962 imperium Ioannes papa XII Ottoni Francorum orientalium regi dedit. anno 1438 Albertus Austriae dux V in imperium electus est. inde extra Carolum imperatorem VII et Franciscum imperatorem I
omnes imperatores Habsburgenses erant. anno 1519 Carolus Hispaniae rex I
in imperium electus est. cum anno 1556 Carolus se imperio abdicauisset
eius frater Ferdinandus Austriae archidux et Bohemiae et Hungariae rex
anno 1558 in imperium electus est. anno 1806 imperium dissolutum est.
Subscribe to:
Posts (Atom)