in eo opere quod Scriptum super Sententiis dicitur 1.19.5.1:
"eorum quae significantur nominibus inuenitur triplex diuersitas. quaedam enim sunt quae secundum esse totum completum sunt extra animam;
et huiusmodi sunt entia completa sicut homo et lapis. quaedam autem
sunt quae nihil habent extra animam sicut somnia et imaginatio
Chimerae. quaedam autem sunt quae habent fundamentum in re extra animam
sed complementum rationis eorum quantum ad id quod est formale est per
operationem animae ut patet in uniuersali. humanitas enim est aliquid
in re non tamen ibi habet rationem uniuersalis cum non sit extra
animam aliqua humanitas multis communis; sed secundum quod accipitur in
intellectu adiungitur ei per operationem intellectus intentio secundum
quam dicitur species"
in Summa Theologiae 1.85.2:
"cum dicitur uniuersale abstractum duo intelliguntur scilicet ipsa
natura rei et abstractio seu uniuersalitas. ipsa igitur natura cui
accidit uel intelligi uel abstrahi uel intentio uniuersalitatis non
est nisi in singularibus sed hoc ipsum quod est intelligi
uel abstrahi uel intentio uniuersalitatis est in
intellectu....humanitas quae intelligitur non est nisi in hoc uel in
illo homine"