8/22/2011

de caeruleo et caerulo

Ausonius Popma Frontonem sequens dicit "caerulus naturae color est, caeruleus naturam fingit". tamen id discrimen dubium esse uidetur cum Ausonius addit "tamen haec [uocabula ita adhibentur] ut plurimum confundantur apud poetas maxime". Frontonis autem opinionem Aegidius Forcellinus omnino reiicit cum caeruleum et caerulum tractans concludit "Fronto discrimen statuit inter caerulum et caeruleum ut illud sit naturae color, hoc naturam fingat. sed falsum id esse ex allatis exemplis satis constat. illud uerius utrumque idem omnino significare sed caerulum a poetis tantummodo (quibus adde Appul.[eium] qui poeticis floribus passim stilum aspergit), caeruleum etiam a prosae scriptoribus adhiberi".