5/14/2011

de aestimatione et existimatione

Aegidius Forcellinus dicit "[existimatio] differt ab aestimatione, quod haec fere ad pretia refertur; existimatio ad cetera. praeterea aestimatio est de re perpensa et cognita iudicium; existimatio est de re putata et probabili. contra alii putant aestimationem esse cogitationis et opinionis, existimationem perfecti omnino iudicii".

Ludouicus et Breuis dicunt quod aestimare quidem est discernere quanti aliquid sit uel quo dignum aliquid sit, existimare autem quippe quod ex aestimando euenit est rem post quantitatis uel dignitatis aestimationem quolibet modo iudicare, idest "ex pretio rei iudicare". Ausonius Popma quamquam hanc sententiam "prius rem aestimamus, deinde qualis sit existimamus" refert tamen dicit "[ea] interpretatio...non satis explicat ueram et propriam harum uocum differentiam. nam
aestimare est...res comparare et componere atque ita expendere quid parui aut magni referat, quid sit probandum aut improbandum. existimare autem est iudicare, bene uel male opinari....illud fit ex rerum collatione. hoc est opinionis et iudicii, ut aestimo te magni; existimo te magnum". id quod hanc sententiam probat, Ludouicus et Breuis ostendunt quod ei quod est existimare oratio obliqua saepius quam genitiuum iungitur.