quid indigere et egere significent etiam in Ciceronis Laelio in parte quinquagesima prima uidetur: "tantumque abest ut amicitiae propter indigentiam colantur ut ii qui opibus et copiis maximeque uirtute in qua plurimum est praesidii minime alterius indigeant liberalissimi sint et beneficentissimi. atque haud sciam an ne opus sit quidem nihil umquam omnino deesse amicis. ubi enim studia nostra uiguissent si numquam consilio numquam opera nostra nec domi nec militiae Scipio eguisset?"
indigere et indigentiam sanctus Thomas Aquinas quoque tractat cum in de potentia quaestione disputata tertia dicit "si indigentia importet defectum uel carentiam eius quo indigetur, [id] quod semper est non indiget aliquo ad hoc quod sit. si uero importet solum ordinem originis ad id a quo est, sic nihil prohibet id quod semper est aliquo indigere ad hoc quod sit, in quantum non a se ipso sed ab alio esse habet". ergo indigere et indigentia uocabula neque eius quod indiget defectum semper important neque eius quo indigetur carentiam semper important.