1/18/2011

de rogando petendo postulando poscendoque


de petendo et postulando et poscendo Crombius quamquam hanc Donati sententiam "petimus precario poscimus imperiose postulamus iure" non omnino ueram esse dicit tamen mihi in argumentationis suae fine ab Donato haud longe distare uidetur. addi potest quod rogare auiditatis uel difficultatis minus quam petere significat, et quod petunt quidem solum entia uiua, postulant autem et poscunt non solum entia uiua sed etiam res inanimes.

Ausonius Popma dicit "flagitare est uehementer et plerumque cum strepitu et conuicio poscere; postulare est uerecunde et modeste id quod iure quodam debetur rogare....itaque flagitare maiorem uim exprimit. Cicero pro Quintio: 'quamquam haec causa postulat etsi postulat non tamen flagitat'. idem Varroni: 'metuo ne te forte flagitent; ego autem mandaui ut rogarent'".