1/31/2011

non solum de officio et fine sed etiam de faciendo et efficiendo

in Ciceronis de inuentione libro priore sic dicitur: "inter officium et finem hoc interest quod in officio quid fieri in fine quid effici conueniat consideratur. ut medici officium dicimus esse curare ad sanandum apposite finem sanare curatione. item oratoris quid officium et quid finem esse dicamus intelligemus cum id quod facere debet officium esse dicemus illud cuius causa facere debet finem appellabimus". eae sententiae autem et praecipue prima monstrant non solum quid inter officium et finem intersit sed etiam quid inter faciendum et efficiendum intersit.

1/18/2011

de renouando redintegrando instaurandoque


de renouando et redintegrando Crombius dicit quod inest redintegrando plus quam renouando quia renouare quidem saepe nihil plus significat quam ad actionem redire, redintegrare autem significat rem ex principio iterum facere. Aegidius Forcellinus in libro tertio consentit cum dicit redintegrare "plus est quam renouo: nam renouantur quae cum propemodum perierint reficiuntur, redintegrantur quae penitus collapsa iterum fiunt".

de instaurando autem Crombius hanc Varronis sententiam quod instaurare est instar nouare et hanc Mansionilini sententiam
"instauratur id cuius simile iam exsistit" quae hic uideri potest refert.

de rogando petendo postulando poscendoque


de petendo et postulando et poscendo Crombius quamquam hanc Donati sententiam "petimus precario poscimus imperiose postulamus iure" non omnino ueram esse dicit tamen mihi in argumentationis suae fine ab Donato haud longe distare uidetur. addi potest quod rogare auiditatis uel difficultatis minus quam petere significat, et quod petunt quidem solum entia uiua, postulant autem et poscunt non solum entia uiua sed etiam res inanimes.

Ausonius Popma dicit "flagitare est uehementer et plerumque cum strepitu et conuicio poscere; postulare est uerecunde et modeste id quod iure quodam debetur rogare....itaque flagitare maiorem uim exprimit. Cicero pro Quintio: 'quamquam haec causa postulat etsi postulat non tamen flagitat'. idem Varroni: 'metuo ne te forte flagitent; ego autem mandaui ut rogarent'".

1/05/2011

de I.R.R. Tolcieni epistolis

quas Ioannis Ronaldi Raguelis Tolcieni epistolas Humfredus Carpenter composuit ex iis epistolis hae praecipue memoria dignae esse mihi uidentur:

epistolae 14 et 17 et 182 in quibus Tolcienus fabulas suas et
indagationem scholasticam comparat;

epistolae 46 et 290 in quibus T. de discipulorum
dissertationibus scholasticis disserit, et praecipue in epistola 290 Tolcienus dicit "ex iis qui liberalibus artibus dediti sunt multi priuatim nihil aliud quam legendi plus occasionem cupiunt";

epistolae 30 et 45 et 81 in quibus T.
Theodiscum nationalem socialismum Adolphumque Hitlerum reprobat et Anglorum et Theodiscorum mores tractat et disserit quam opinionem de Theodiscis haberi oporteat;

epistola 43 in qua T. de
amore coniugali et amore romantico disserit praecipue quod amandi modus romanticus animae periculosus est;

epistola 49 in qua T. de coniugio et de bibendi uini iure disserit;

epistola 52 in qua T. de rebus politicis et de hoc quod paucissimi idonei sunt qui aliis imperent disserit;

epistola 53 in qua T. de rebus politicis et moribus disserit et Iosephum Stalinum homicidam appellat et "Americocosmopolitanismum" reprobat;

epistola 63 in qua T. dicit quomodo oporteat homilias accipere;

epistola 83 in qua T. de quodam milite qui in
Hispanico bello ciuili pugnauit narrat et dicit Anglicanismi principium esse Catholicam Ecclesiam odio habere;

epistola 96 in qua T. libro Genesi fauet et de
narrationali pulchritudine et de rebus politicis belloque disserit et considerat in quanta belli quorundam malorum culpa ii qui rem publicam non gerant sint et quid erga Theodiscos sentiri oporteat;

epistola 153 in qua T. dicit qui
"reformatores" "reconstructionem" et "reorganisationem" properare uelint eos quamquam in principio fortasse non toti mali sint tamen in fine superbia et faciendae uoluntatis suae libidine opprimi, et considerat in quanta culpa ii Catholici qui res minaces indagent sint;

epistola 181 in qua T. dicit se socialistam non esse "maxime quia ii qui talia consilia capiant potestatem adepti [quam mali quidam erant uel sunt] tam mali fiunt";

epistola 183 in qua T. multa de hominibus disserit et, ut mihi uidetur, praecipue quod in qualibus contentionibus altera pars ex iniusta causa altera ex iusta agit in talibus contentionibus etsi ii qui ex iusta causa agunt in agendo peccent uel alia mala causent tamen eorum causa iusta remaneat, et quod iusta causa in contentione non omnia iustificat;

epistola 186 in qua T. dicit se democratistam non esse "solum quia 'animi a nimis magnis rebus refrenatio' et aequalitas ad spiritum pertinent quae cum homines facere conentur ut eae sine sensu et ex regulis habeantur corrumpantur"
;

epistola 209 in qua T. affirmat quod uocabuli significatio sine formae uocabulariae significationis historia tractari potest et quod id quod de re putatur ex hoc quomodo rei uocabulum ortum sit non pendet.

epistola 250 in qua T. de
fide Christiana disserit quod ad fidei Christianae traditionem necessarii sunt sacerdotes et episcopi et monachi--nam "pretiosum uinum (in hoc mundo) lagena indiget"--et negat quae ira propter clericorum peccata uel uitia oriatur eam iram apostasiae causam esse, sed arbitratur apostasiae ueram causam esse fidei absentiam, et dicit minime uerisimile esse quod qualis homo ullum de mundi tempore praeterito sciat talis homo propter clericorum peccata uitiaque ab fide apostatet, et dicit quod eum qui se clericorum peccatis scandalizari sentiat oportet cogitare se ipsum iis qui scandalizent quam sanctis similiorem esse, et asseuerat nullum esse fidei lapsae remedium extra Communionem, et exercitii spiritalis causa monet ut Communio quales res hominesque displiceant apud tales res hominesque accipiatur;

epistola 306 in qua T. hanc thesim quod ad fidei
Christianae antiquissimam formam redeundum sit reiicit, et id propter multas causas, exempli gratia quia cum iam sit arbor "semen...effodere conari uanum est".