in ea epistola encyclica quae "Humani generis" incipit Pius papa XII euolutionismum tractari sinit sed dicit nequaquam apparere quomodo polygenismus fidei Christianae congruere possit:
"Quamobrem Ecclesiae Magisterium non prohibet quominus « evolutionismi »
doctrina, quatenus nempe de humani corporis origine inquirit ex iam exsistente
ac vivente materia oriundi — animas enim a Deo immediate creari catholica fides
non retinere iubet — pro hodierno humanarum disciplinarum et sacrae theologiae
statu, investigationibus ac disputationibus peritorum in utroque campo hominum
pertractetur ; ita quidem ut rationes utriusque opinionis, faventium nempe, vel
obstantium, debita cum gravitate, moderatione ac temperantia perpendantur ac
diiudicentur; dummodo omnes parati sint ad Ecclesiae iudicio obtemperandum, cui
a Christo munus demandatum est et Sacras Scripturas authentice interpretandi et
fidei dogmata tuendi (cfr. Allocut. Pont. ad membra Academiae Scientiarum, 30
novembris 1941:
A. A . S . v ol. XXXIII, p. 5o6). Hanc tamen disceptandi
libertatem nonnulli temerario ausu transgrediuntur, cum ita sese gerant quasi si
ipsa humani corporis origo ex iam exsistente ac vivente materia per indicia
hucusque reperta ac per ratiocinia ex iisdem iudiciis deducta, iam certa omnino
sit ac demonstrata; atque ex divinae revelationis fontibus nihil habeatur, quod
in hac re maximam moderationem et cautelam exigat.
Cum vero de alia coniecturali opinione agitur, videlicet de polygenismo, quem
vocant, tum Ecclesiae filii eiusmodi libertate minime fruuntur. Non enim
christifideles eam sententiam amplecti possunt, quam qui retinent asseverant vel
post Adam hisce in terris veros homines exstitisse, qui non ab eodem prouti
omnium protoparente, naturali generatione originem duxerint, vel Adam
significare multitudinem quamdam protoparentum; cum nequaquam appareat quomodo
huiusmodi sententia componi queat cum iis quae fontes revelatae veritatis et
acta Magisterii Ecclesiae proponunt de peccato originali quod procedit ex
peccato vere commisso ab uno Adamo, quodque generatione in omnes transfusum,
inest unicuique proprium (cfr.
Rom. 5, 12- 19; Conc. Trid. sess. V, can.
1-4)"
contra quandam recentiorem thesim polygenisticam quod nos homines hodierni non ab duobus sed ab decem milibus hominum originem habemus hic tractatus, ut mihi uidetur, suggerit quod haud uerisimile est quod quae mutatio homines ab aliis similibus speciebus separauit ea mutatio decem milibus indiuiduorum simul euenerit, probabilior autem est haec historia:
1) fuerint decem milia animalium quae hominibus similia homines non fuerint
2) uni animali euenerit ea mutatio quae hominem definit et eum ab similibus animalibus separauerit
3) ille unus homo et primus cum illis similibus animalibus fertilem prolem genuerit
4) ii quae illius hominis primi et similium animalium proles erat illam patris mutationem humanam acceperint et ergo homines fuerint
5) homines actu uenereo cum illis similibus animalibus acto plures homines genuerint ita ut illa hominibus similia animalia non iam orirentur sed esse desierint
6) homines autem multiplicabantur.
si ea historia uera est dici potest quod nos homines hodierni ab decem milibus indiuiduorum originem habemus. ergo modernae biologiae satisfit.
simul si ea historia uera est nos homines hodierni ab decem milibus indiuiduorum sed non ab decem milibus hominum originem primam habemus. immo nos homines hodierni ab decem milibus indiuiduorum inter quos unus homo isque primus erat originem habemus. et dici potest quod ille homo primus ante gignendam ullam prolem, idest inter supradictae historiae partes secundam et tertiam, peccatum primum fecit. ergo fidei Christianae satisfit.