ut Aegidius Forcellinus dicit, exsistere uocabulum significare potest prodire apparere et exire et extra participium praesens etiam significare potest esse ita tamen ut aliquem apparendi uel exeundi motum adsignificet. nam Aegidius dicit quod quia esse uocabulum participium praesens non habet ad illud exsistens participium praesens adhibetur. ergo, quod ad Latinitatem antiquam attinet, exsistere et esse uocabula idem non significant praeterquam in participio praesenti.
tamen sanctus Augustinus in "Locutionum in Heptateuchum" libro tertio de quodam Graeco loco Latine reddito dicit "in latinum de graeco non sicut positum est exprimi potuit; ait enim Graecus quasi diceret 'immundus exsistens, immundus erit'; sed non hoc est exsistens quod Graecus dicit sed si dici posset 'essens' ab eo quod est esse non ab eo quod est exsistere". et in quodam dubii auctoris opere quod saeculo quarto aut quinto scriptum Keilius recensuit dicitur "docti quidam temporis recentioris cum haberent necessitatem magna et diuina quaedam interpretandi explicandique et essendi et essendo et essendum et essens dixerunt, quem ad modum scribendi scribendo scribendum scribens."
clarissimus usus mihi uidetur non antiquior sed temporis recentioris esse, id est, hoc quod exsistens quidem participium ad id quod est exsistere pertineat, essens autem participium ad id quod est esse.