5/19/2010

de harum foederatarum ciuitatum constitutione


Clarentius Thomas harum foederatarum ciuitatum curiae supremae iudex in recenti sententia curiali de harum foederatarum ciuitatum constitutione scripsit aut ab aliis citauit haec breuia et digna quae ab omnibus harum foederatarum ciuitatum ciuibus memoria teneantur:

"id quod omnes discipuli scholares discunt, constitutio nostra inter ciuitates et politiam foederalem
duplicis dicionis systema constituit. in systemate nostro politiae foederalis potestates omnes in indice enumeratae sunt et ideo finitae sunt....ergo collegio legislatiuo foederali agere non licet nisi ei licentia per constitutionem nostram data est."

5/15/2010

de more et consuetudine


de more et consuetudine Crombius Macrobii Saturnalia (3.8) refert:

"Varro de moribus 'morem' dicit 'esse in iudicio animi, quem sequi debeat consuetudo'. Iulius Festus in libro
de uerborum significationibus tertio decimo: 'mos est' inquit 'institutum patrium, pertinens ad religiones cerimoniasque maiorum'....mos ergo praecessit et cultus moris secutus est, quod est consuetudo".

Ausonius Popma dicit "consuetudo est ius quoddam non scriptum tamen tacito consensu populi et uoluntate utentium introductum. mos autem est ipse actus et usus inueteratus" sed "haec frequenter confunduntur maxime ab auctoribus iuris apud quos consuetudo factum nudum denotat et mos ius non scriptum".

5/13/2010

harum foederatarum ciuitatum classis militaris gradus

admirallus classis
admirallus
uiceadmirallus
admirallus posterior superior
admirallus posterior inferior
capitaneus
commandator
uicecommandator
uicarius
uicarius iunior
insigniarius
officiarius licentiatus
officiarius paruus
nauta praefectus
nauta

5/03/2010

de oboediendo obtemperando parendo seruiendo et obsequendo


apud Ausonium Popmam dicitur quod oboedire quidem semper in bonis, obsequi autem non solum in bonis sed etiam in malis est.

Crombius dicit oboedire genus esse, parere autem esse eam oboediendi speciem in qua superioris ordinis homini oboediatur. quomodo parere autem et seruire inter se differant partim patet ex hoc Taciti loco: "has [iniurias] aegre tolerant, iam domiti ut pareant, nondum ut seruiant".

ut apud Aegidium Forcellinum citatur, Cicero scripsit "imperium domesticum nullum erit si seruulis hoc nostris concesserimus ut ad uerba nobis oboediant non ad id quod ex uerbis intelligi possit obtemperent". inde uidetur quod obtemperando inest hoc quod eius qui obtemperet mens ad eius qui iubeat uel imperet mentem radicitus conformata est.