3/20/2010

de docendo et scholis


quae problemata harum foederatarum ciuitatum scholae patiuntur ex iis problematibus nonnulla in hoc tractatu tractantur.

in hoc tractatu dicitur quod oeconomistae inuenerunt quod ad praedicendum quantum alicuius praeceptoris discipuli discant praecipue attinent haec duo: primum quam bene praeceptor in quodam "M.K.T." examine fecerit, secundum quam difficile in praeceptoris scholam subgraduatoriam admissionem adipisci sit. de illo "M.K.T." examine quod ad mathematicen attinet dico in docenda lingua Latina uel Graeca rem se similiter habere: ut in eo
tractatu de mathematica dicitur "aliud est scire quod 307-168=139; aliud est intelligere posse cur tertii gradus discipulus reri possit quod 261 numerus sit solutio recta. mathematicis non necesse est quod problema ullius causa praeterquam sua intelligant, mathematices autem praeceptoribus necesse est et mathematicen scire et scire quomodo triginta aliae mentes eam mathematicen intelligere (uel perperam intelligere) possint" sic linguae Latinae uel Graecae praeceptori necesse est non solum Latine uel Graece scire sed etiam aliquo discipulo aliquid quaerente intelligere cur is discipulus id quaesiuerit, et aliquo discipulo ad quaestionem perperam respondente intelligere quid is discipulus non intelligat ut perperam respondeat. ex eo tractatu noto hoc quoque quod dominus Lemou dicit "ualde introuersicius sum". nam me quoque qui ualde introuersicius sum docere delectat. et ex colloquiis quae de docendo et introuersione cum praeceptoribus habui persuasum habeo quod docere homini introuersicio idoneum esse potest.