3/06/2010

de argumentando et ratiocinando


Crombius hanc Ciceronis sententiam ex eius "De inuentione" libro refert: "omnis...argumentatio aut per inductionem tractanda est aut per ratiocinationem". propter hoc Crombius retur quod argumentari genus est, inductio autem et ratiocinatio argumentandi species sunt. ex iis autem quae Cicero in illo libro postea dicit patet quod inductio significat non id quod Anglice "induction" dicitur sed, ut Crombius paene dicit, argumentationem analogicam. et patet quod ibi ratiocinatio significat argumentationem syllogisticam.

Boethius extra quam quod syllogismum pro ratiocinatione ponit similia dicit: "duae sunt argumentandi species principales, una quae dicitur syllogismus, altera quae uocatur inductio" (De differentiis topicis II Patrologiae Latinae 64.1184). syllogismus "ab uniuersalibus in particularia decurrit"
(De differentiis topicis II 64.1184). inductio autem "habet maximam probabilitatem sed interdum ueritate deficit, ut in hac: qui scit canere cantor est, et qui luctari luctator est, quique aedificare aedificator est, quibus multis simili ratione collectis inferri potest [quod] qui scit igitur malum malus est, quod non procedit" (De differentiis topicis II 64.1184). ad inductionem attinent haec quoque: "exemplum...inductioni...copulatur et ab ea dissidet. est enim exemplum quod per particulare propositum particulare quoddam contendit ostendere hoc modo: oportet a Tullio consule necari Catilinam cum a Scipione Gracchus fuerit interemptus....quae utraque particularia esse ac non uniuersalia singularium designat interpositio personarum. quoniam igitur ex parte pars approbatur quasi inductionis similitudinem tenet id quod exemplum uocamus. quod uero non plures quibus id efficiat colligit partes ab inductione discedit" (De differentiis topicis II 64.1184), idest exemplum ad quoddam particulare procedit ab uno particulari, inductio autem ab multis particularibus. haec Boethii inductio in eo quod ad quoddam particulare sed non ad uniuersale procedit inductioni Ciceronianae, idest argumentationi analogicae, similis esse uidetur.

apud Sanctum autem Thomam Aquinatem ratiocinari significare potest non solum argumentationem syllogisticam sed etiam alia. nam dicit "
ratiocinari autem est procedere de uno intellecto ad aliud, ad ueritatem intelligibilem cognoscendam....ratiocinatio humana, secundum uiam inquisitionis uel inuentionis, procedit a quibusdam simpliciter intellectis, quae sunt prima principia; et rursus, in uia iudicii, resoluendo redit ad prima principia, ad quae inuenta examinat" (Summa Theologiae I.79.8).

tamen ab Sancto Thoma quaeri potest quomodo principia prima cognosci possint. alia per se nota sunt, alia autem ab Deo reuelata sunt (I.1.2), alia autem ex singularibus cognoscuntur. de cognoscendis his principiis Sanctus Thomas multa in "Analyticorum Posteriorum Expositione" (2.20) dicit. nam ibi dicit "ex sensu fit memoria....
ex memoria autem multoties facta circa eamdem rem, in diuersis tamen singularibus, fit experimentum; quia experimentum nihil aliud esse uidetur quam accipere aliquid ex multis in memoria retentis. sed tamen experimentum indiget aliqua ratiocinatione circa particularia, per quam confertur unum ad aliud, quod est proprium rationis. puta cum aliquis recordatur quod talis herba multoties sanauit multos a febre, dicitur esse experimentum quod talis sit sanatiua febris. ratio autem non sistit in experimento particularium, sed ex multis particularibus in quibus expertus est, accipit unum commune, quod firmatur in anima, et considerat illud absque consideratione alicuius singularium; et hoc commune accipit ut principium artis et scientiae. puta quamdiu medicus considerauit hanc herbam sanasse Socratem febrientem, et Platonem, et multos alios singulares homines, est experimentum; cum autem sua consideratio ad hoc ascendit quod talis species herbae sanat febrientem simpliciter, hoc accipitur ut quaedam regula artis medicinae." sic ratiocinatio experimentis quoque interesse uidetur. ut in hoc tractatu dicitur, experimentum est id quod Graece "empiria" dicitur.

inductionem uocabulum Sanctus Thomas sic adhibet: "
quia igitur uniuersalium cognitionem accipimus ex singularibus, [Aristoteles] concludit manifestum esse quod necesse est prima uniuersalia principia cognoscere per inductionem. sic enim, scilicet per uiam inductionis, sensus facit uniuersale intus in anima, in quantum considerantur omnia singularia". et in eodem opere (1.1) dicit "in syllogismo accipitur cognitio alicuius uniuersalis conclusi ab aliis uniuersalibus notis. in inductione autem concluditur uniuersale ex singularibus quae sunt manifesta quantum ad sensum". hic, ut in hoc tractatu dicitur, Sanctus Thomas id quod Anglice "scientific induction" dicitur in animo habet. ergo de inductione Sanctus Thomas ab Cicerone et Boethio differre uidetur in hoc quod apud Ciceronem et Boethium inductio ad quoddam particulare procedit, apud Sanctum autem Thomam inductio ad uniuersale procedit.