12/13/2010

de annuo reditu pecuniario

hic ostenditur horum ducentorum annorum progressio oeconomica. hic dicitur quod eo aeuo quod medium dicitur in Anglia, ut anni 1990 thaleris mensuretur, annuus per capita reditus pecuniarius 1,000 fere thaleris aequalis erat.

12/06/2010

ueni ueni, Emmanuel

illud carmen hic optime canitur.

ueni ueni, Emmanuel.
 
captiuum solue Israel
qui gemit in exsilio 
priuatus Dei Filio. 

gaude! gaude! Emmanuel 
nascetur pro te, Israel!

ueni, o Iesse Virgula. 
ex hostis Tuos ungula
de spectu Tuos Tartari 
educ et antro barathri.

gaude! gaude! Emmanuel 
nascetur pro te, Israel!

ueni ueni, o Oriens. 
solare nos adueniens. 
noctis depelle nebulas 
dirasque mortis tenebras. 

gaude! gaude! Emmanuel
nascetur pro te, Israel!

ueni, Clauis Dauidica.
regna reclude caelica. 
fac iter tutum superum 
et claude uias inferum.

gaude! gaude! Emmanuel
nascetur pro te, Israel!

10/19/2010

de eo quod est exsistere et eius quod est esse participio praesenti

 
ut Aegidius Forcellinus dicit, exsistere uocabulum significare potest prodire apparere et exire et extra participium praesens etiam significare potest esse ita tamen ut aliquem apparendi uel exeundi motum adsignificet. nam Aegidius dicit quod quia esse uocabulum participium praesens non habet ad illud exsistens participium praesens adhibetur. ergo, quod ad Latinitatem antiquam attinet, exsistere et esse uocabula idem non significant praeterquam in participio praesenti.

tamen sanctus Augustinus in "Locutionum in Heptateuchum" libro tertio de quodam Graeco loco Latine reddito dicit "in latinum de graeco non sicut positum est exprimi potuit; ait enim Graecus quasi diceret 'immundus exsistens, immundus erit'; sed non hoc est exsistens quod Graecus dicit sed si dici posset 'essens' ab eo quod est esse non ab eo quod est exsistere". et in quodam dubii auctoris opere quod saeculo quarto aut quinto scriptum Keilius recensuit dicitur "docti quidam temporis recentioris cum haberent necessitatem magna et diuina quaedam interpretandi explicandique et essendi et essendo et essendum et essens dixerunt, quem ad modum scribendi scribendo scribendum scribens."

clarissimus usus mihi uidetur non antiquior sed temporis recentioris esse, id est, hoc quod exsistens quidem participium ad id quod est exsistere pertineat, essens autem participium ad id quod est esse.

10/14/2010

de clam et occulte uocabulis

Crombius de eo quod est clam et eo quod est occulte dicit quod is qui occulte agit curam impendit ne uideatur, in clam autem agendo non determinatum est utrum talis cura impendatur necne. in Ludouici et Breuis lexico de eo quod est occulte simile ibi significatur ubi "neque id occulte fert" sententia sic Anglice redditur "makes no secret of it", id quod mihi significare uidetur quod occulte agendo cura inest.

9/27/2010

quomodo Romani antiqui imitandi sint

Sanctus Augustinus a fortiore argumentatur quod si Romani ciuitatem suam propter gloriam humanam ualde dilexerunt Christianos oportet ciuitatem caelestem suam propter uitam aeternam ualdius diligere: "non solum ut talis merces talibus hominibus redderetur Romanum imperium ad humanam gloriam dilatatum est; uerum etiam ut ciues aeternae illius ciuitatis, quamdiu hic peregrinantur, diligenter et sobrie illa intueantur exempla et uideant quanta dilectio debeatur supernae patriae propter uitam aeternam, si tantum a suis ciuibus terrena dilecta est propter hominum gloriam....sed utamur etiam in his rebus beneficio Domini Dei nostri, consideremus quanta contempserint, quae pertulerint, quas cupiditates subegerint pro humana gloria qui eam tanquam mercedem talium uirtutum accipere meruerunt, et ualeat nobis etiam hoc ad opprimendam superbiam ut cum illa ciuitas in qua nobis regnare promissum est tantum ab hac distet quantum distat coelum a terra, a temporali laetitia uita aeterna, ab inanibus laudibus solida gloria, a societate mortalium societas angelorum, a lumine solis et lunae lumen eius qui fecit solem et lunam, nihil sibi magnum fecisse uideantur tantae patriae ciues si pro illa adipiscenda fecerint boni operis aliquid uel mala aliqua sustinuerint, cum illi pro hac terrena iam adepta tanta fecerint, tanta perpessi sint. praesertim quia remissio peccatorum quae ciues ad aeternam colligit patriam habet aliquid cui per umbram quamdam simile fuit asylum illud Romuleum quo multitudinem qua illa ciuitas conderetur quorumlibet delictorum congregauit impunitas.” (De ciuitate Dei 5.16-17)

9/14/2010

de uasis

de patina pateraque Gulielmus Smith haec dixit: patina est quoddam profundum uas in quo cibus coquatur uel apponatur, patera autem est quoddam circulare nec profundum uas in quo humor ponatur. ad hodiernum usum autem patinam uocabulum uelim non adhibere nisi ad quoddam uas quod in Sancta Missa adhibetur quod in Catholica Encyclopaedia describitur. pateram autem uocabulum uelim adhibere ad talia uasa in qualibus humores apponuntur.

ex quali plano uel saltem non profundo uasi cibus estur ad tale uas idonea uocabula esse uidentur discus, qui in hoc Comenii Orbe Picto dicitur, et patella, quae in Gulielmi Smith lexico describitur.

8/16/2010

de cura et solicitudine


de eo quod Donatus dicit "cura est in consectatione et conseruatione et spe bonorum, solicitudo in metu malorum" Crombius dicit quod ille non essentialem sed accidentalem differentiam dixit. potius Crombius arbitratur quod cura generalis est, solicitudo autem significat uehementem curam cui inest angor, et quod cura de qualibet re esse potest, solicitudo autem non nisi de re seuera. ad confirmandam eam sententiam Crombius citat hanc Ciceronis solicitudinis definitionem: "aegritudo cum cogitatione". Crombius etiam arbitratur quod cura non solum cogitationem uel sensum significat sed etiam actum significare potest, solicitudo autem solum menti inest.

de eo quod cura et solicitudo uocabula una in sententia alterum post alterum adhibeantur, Crombius suggerit quod cura cum praeter cogitationem uel sensum nihil significat ante solicitudinem ponitur, cum autem non solum cogitationem uel sensum sed etiam actum significat post solicitudinem ponitur. nam ponitur id uocabulum quod generaliorem uel minorem rem significat ante id quod specialiorem uel maiorem rem significat.

8/14/2010

de nutriendo et alendo


Crombius dicit "nutriuntur ut crescant ut conualescant ut uires acquirant, aluntur ut uiuant." ergo nutriuntur infantes pueri aegroti infirmique, aluntur autem omnes.

Aegidius Forcellinus in lexici sui libro tertio consentire uidetur: "[nutrire] proprie est eorum quae parua sunt et crescunt". dicit et "differunt alere et nutrire ita quidem ut hoc nonnisi sustentandi, illud etiam augendi notionem contineat". mihi autem non patet utrum illa uerba "hoc" et "illud" referant. nam ex eorum uerborum solitiore usu uelim arbitrari quod "hoc" uerbum nutrire et "illud" uerbum alere referat, sed quia dicitur quod "
[nutrire] proprie est eorum quae parua sunt et crescunt" uelim arbitrari quod "illud" uerbum nutrire et "hoc" uerbum alere referat. postea Aegidius dicit quod nutrire etiam "refertur ad curam medendi".

Valla autem aliud opinari uidetur: "
nutriri est et paruulorum ut crescant...et adultorum ut uiuant. ali quoque in eodem significatu; unde lex illa xii tabularum: liberi parentes alant aut uinciantur. at in rebus incorporeis frequentius ut crescant."

de rumore et fama

Crombius multorum hominum sententiis consideratis retur rumorem de aliquo quod nuper inter homines palam uel clam factum sit esse, famam autem de aliquo quod quolibet tempore factum sit esse et late palamque in populo praeualere. rumor significat id quod alter alteri dicit, fama autem significat quasi in unum sic cumulatos indiuiduorum sermones. itaque fama ex rumoribus nasci potest.

8/03/2010

quomodo duo quaedam aeua philosophicis et theologicis differentiis diuidantur


inter id aeuum quod medium dicitur et hoc aeuum sunt multae differentiae sed, ut mihi uidetur, haec duo aeua praecipue diuidunt duae res philosophicae et theologicae. res prima est haec de qua Sanctus Augustinus et Laurentius Valla alter alterum arbitrabantur. Sanctus Augustinus affirmabat quod Deus solus dignus est qui propter se diligatur et cetera quaequae diligere iustum est non propter se sed propter Deum diligenda sunt, et eam sententiam exempli gratia Petrus Lombardus in "Sententiarum Libris" affirmat. sic eo aeuo quod medium dicitur cogitabatur. eo autem aeuo quae artium renatio dicitur quod modernitatis principium est Valla in suo "De uoluptate" uel "De uero bono" opere putabat quod alias quam qui Deus est res propter eas ipsas res diligere liceat. haec quaestio utrum cum Sancto Augustino an cum Valla consentiatur magni momenti est. Sanctus Augustinus recte arbitrabatur. nam, ut Aristoteles in "Ethicis Nicomacheis" et Sanctus Thomas Aquinas (Summa Theologiae IaIIae.1.5) demonstrant, ita esse non potest ut sint plures fines ultimi quam unus.

res secunda est haec quaestio: quanta rationis potentia sit. Boethius, quem theologum scholasticum primum dicam, rationis potentiam recte aestimauit. in hac re quoque Valla alteram et erroneam uiam praebuit, exempli gratia in suo "De libero arbitrio" opere, ubi rationem et philosophiam parui habens contra Boethium pugnat. hodie autem
Benedictus papa XVI quippe qui relatiuismum et positiuismum repudiat Boethium sequitur.

7/17/2010

contra foederale institutionis subministerium

in ciuitate Niuata quaedam honoris publici candidata uult foederale institutionis subministerium dissoluere. eacum consentio. nam paruuli institutio ad parentes et praeceptores pertinet, et hoc satis est quod sit in schola decanus. quod autem ad Ecclesiam attinet, quod sciam, paruulorum institutio saepe per dioeceses singulas geritur, id quod propter episcopi personam partemque decet. noto autem hoc quod dioecesis quam totae hae foederatae ciuitates multo minor regio est. re uera multae dioeceses quam ciuitates singulae minores sunt. nonnullae ciuitates ipsae autem maiores sunt et plures homines in se habent quam ut paruulorum institutionem quippe quae intimo modo ad indiuiduos pertineat curare possint. ergo certe politia foederalis maior est et plures homines curat quam ut institutionem curare possit. et ausim dicere quod in his foederatis ciuitatibus institutio ante foederale institutionis subministerium conditum quam post id conditum non minus prospere gerebatur.

7/15/2010

de rerum sedibilium uocabulis


multa haec ex Gulielmi Smith "Rerum Antiquarum Graecarum et Romanarum Lexico Breui" et Cassiodori psalmi primi expositione et Sancti Isidori "Etymologiarum Libris" et Comenii "Orbe Picto" prompta sunt. Gulielmus Smith quidem tractat in quo usu res ab Romanis antiquis fuerint, Comenius autem tractat in quo usu res temporibus suis sint.

I. de iis rebus super quibus unus homo sedere potest

de sedili:
apud Comenium (58) sedili est reclinatorium seu epiclinium, idest pars cui tergum acclinetur, et super sedili sedere potest unus homo.
Gulielmus Smith dicit quod sedile est uocabulum generale (in tractatu "sella").

de sella:
Gulielmus Smith dicit quod sellae sunt neque ancones, idest partes quibus bracchia superponantur, nec
reclinatorium (in tractatu "cathedra").

de cathedra:
apud Giulielmum Smith cathedra est sedile quod
epiclinium habet sed ancones non habet. secundum eum cathedra significare potest et id quod "easy chair" Anglice dicitur et aliquid lecticae uel sellae gestatoriae simile et praeceptoris sedile et episcopi sedile (in tractatu "cathedra"). cathedrae uocabuli usus uidetur nescioquo tempore sic mutatus esse ut id nihil significet nisi praeceptoris uel episcopi sedile. nam Cassiodorus dicit "cathedra est enim ex aliqua materia composita forma sedibilis, quae nos curuatos molliter a dorso suscipit suoque gremio demissos uelut habilis theca complectitur. haec proprie doctoribus datur" (28) et Sanctus Isidorus dicit "cathedrae doctorum" (20.11) et Comenius dicit "praeceptor sedet in cathedra" (98). et in Ecclesia papa ex cathedra loqui dicitur, et cathedrae episcopalis locus ecclesia cathedralis dicitur.

de solio:
Cassiodorus dicit "solium regum proprium esse memoramus" (28).
Sanctus Isidorus dicit "solium in quo rex sedet propter tutelam corporis sui" (20.11).
Comenius dicit "rex sedet in suo solio"
(138).

de tribunali:
Cassiodorus dicit "iudicum tribunal...proprium esse memoramus" (28).

de sede:
Sanctus Isidorus dicit "sedes singulari numero proprie regni est" (20.11).


II. de iis rebus super quibus plures
quam unus homines simul sedere possunt et dubiis rebus

de scamno: apud Comenium (73) scamnum est longa res super qua plures quam unus homines sedere possunt.
Sanctus Isidorus autem dicit "scamna sunt quae altioribus lectis apponuntur" (20.11), et Gulielmus Smith dicit quod scamnum tres res significare potest: rem quae cubili ad ascensum apponatur et rem cui homo super sedili sedens pedes superponat et quidlibet super quo sedeatur (in tractatu "scamno").

de subsellio:
apud Gulielmum Smith (in
tractatu "sella") non patet utrum subsellium sit id quod "bench" Anglice dicitur an id quod "stool" Anglice dicitur.

de sofa, ut ita dicam:
qualis res pluribus quam uni hominibus sedibilis simul est et culcitas habet cur non talis res sofa Latine dicatur? nam facile fit sofa sofae generis feminini uocabulum Latinum.

6/29/2010

de gerendorum armorum iure


harum foederatarum ciuitatum curia suprema iudicauit quod constitutionis nostrae amendamentum secundum ad ciuitates pertinet. quod ad euentum attinet, illud iudicium bonum est quia gerendorum armorum ius indiuiduis hominibus ad defensionem licitam utile est.

defensio licita in Summa Theologiae (IIaIIae.64.7) explicatur. ut mihi uidetur, haec quaestio, qualibus sclopetis politia debeat sinere indiuiduos homines uti, referri potest ad defensionem licitam. nam ad defensionem licitam quippe cui uis moderatio inest utile sine uis nimietate est sclopetum manuale, sed uis nimietatem habent quaedam sclopeta automataria. ergo politia debet sinere indiuiduos sclopetis manualibus uti, sed oportet politiam non sinere indiuiduos quibusdam sclopetis automatariis uti.

6/12/2010

de iniuria et contumelia

de iniuria et contumelia Crombius consentit cum Noltenio quippe qui dicit "contumelia grauior est quam iniuria. nam contumelia dignitatem alterius atterit et minuit et in contemptionem uiros bonos adducere studet. iniuria laedit tantummodo famam uel damnum infert aut iniuste agit. hinc est quod contumelia tanquam uerbum aliquod grauius apud bonos scriptores iniuriae in uerborum collocatione postponatur". ad illud Crombius addit hanc Pacuuii sententiam "facile patior iniuriam si est uacua a contumelia". et Nonius dicit "iniuria...leuior res est". tamen ex illo quod Noltenius dicit quod "iniuria...iniuste agit" iniuria genus esse uidetur, dico iniuriam esse quemlibet actum iniustum. et ex illo quod Pacuuius dicit quod "facile patior iniuriam si est uacua a contumelia" colligo quod iniuria contumeliam habere aut non habere potest.

6/03/2010

aetas humana

Sanctus Isidorus episcopus Hispalensis in Etymologiarum libro undecimo aetatem humanam in hos sex gradus diuidit: infantiam pueritiam adolescentiam iuuentutem grauitatem atque senectutem. infantia post partum tenditur usque ad annum septimum, inde pueritia usque ad annum decimum quartum, inde adolescentia usque ad annum uicesimum octauum, inde iuuentus usque ad annum quinquagesimum, inde grauitas usque ad annum septuagesimum, inde senectus quae nullo annorum tempore finitur.

5/19/2010

de harum foederatarum ciuitatum constitutione


Clarentius Thomas harum foederatarum ciuitatum curiae supremae iudex in recenti sententia curiali de harum foederatarum ciuitatum constitutione scripsit aut ab aliis citauit haec breuia et digna quae ab omnibus harum foederatarum ciuitatum ciuibus memoria teneantur:

"id quod omnes discipuli scholares discunt, constitutio nostra inter ciuitates et politiam foederalem
duplicis dicionis systema constituit. in systemate nostro politiae foederalis potestates omnes in indice enumeratae sunt et ideo finitae sunt....ergo collegio legislatiuo foederali agere non licet nisi ei licentia per constitutionem nostram data est."

5/15/2010

de more et consuetudine


de more et consuetudine Crombius Macrobii Saturnalia (3.8) refert:

"Varro de moribus 'morem' dicit 'esse in iudicio animi, quem sequi debeat consuetudo'. Iulius Festus in libro
de uerborum significationibus tertio decimo: 'mos est' inquit 'institutum patrium, pertinens ad religiones cerimoniasque maiorum'....mos ergo praecessit et cultus moris secutus est, quod est consuetudo".

Ausonius Popma dicit "consuetudo est ius quoddam non scriptum tamen tacito consensu populi et uoluntate utentium introductum. mos autem est ipse actus et usus inueteratus" sed "haec frequenter confunduntur maxime ab auctoribus iuris apud quos consuetudo factum nudum denotat et mos ius non scriptum".

5/13/2010

harum foederatarum ciuitatum classis militaris gradus

admirallus classis
admirallus
uiceadmirallus
admirallus posterior superior
admirallus posterior inferior
capitaneus
commandator
uicecommandator
uicarius
uicarius iunior
insigniarius
officiarius licentiatus
officiarius paruus
nauta praefectus
nauta

5/03/2010

de oboediendo obtemperando parendo seruiendo et obsequendo


apud Ausonium Popmam dicitur quod oboedire quidem semper in bonis, obsequi autem non solum in bonis sed etiam in malis est.

Crombius dicit oboedire genus esse, parere autem esse eam oboediendi speciem in qua superioris ordinis homini oboediatur. quomodo parere autem et seruire inter se differant partim patet ex hoc Taciti loco: "has [iniurias] aegre tolerant, iam domiti ut pareant, nondum ut seruiant".

ut apud Aegidium Forcellinum citatur, Cicero scripsit "imperium domesticum nullum erit si seruulis hoc nostris concesserimus ut ad uerba nobis oboediant non ad id quod ex uerbis intelligi possit obtemperent". inde uidetur quod obtemperando inest hoc quod eius qui obtemperet mens ad eius qui iubeat uel imperet mentem radicitus conformata est.

4/28/2010

de docendo

huic tractatui inest argumentatio quod de praeceptoribus praeter primos tres docendi annos non ita est ut praeceptor quo plures annos docuerit eo melius doceat.

4/22/2010

harum foederatarum ciuitatum exercitus gradus


[capitaneus generalis exercitus]
capitaneus generalis
uicarius generalis
sergeantius maior generalis
brigendarius generalis
columnellus
uicecolumnellus
capitaneus maior
capitaneus
uicarius
uicarius secundarius
sergeantius maior
sergeantius
caporalis
miles gregarius

4/07/2010

de contemnendo et despiciendo et spernendo

de contemnendo et despiciendo et spernendo Crombius retur quod id quod contemnitur parui habetur absolute, id autem quod despicitur aut spernitur parui habetur relatiue ad alterum, et is qui aliquid despicit id parui habet relatiue ad se, is autem qui aliquid spernit id parui habet relatiue ad se uel alia. tamen, id quod nescio quomodo supradictae rationi coniungi possit, Crombius retur quod spernendo inest maior uehementia quam contemnendo et despiciendo.

3/29/2010

de medicina et philosophia

haec de medicina controuersia quae in his foederatis ciuitatibus etiamnunc agitur, ut hic tractatus dicit, re uera quaedam Platonis et Hippocratis controuersia est. nam, quod ad eam rogationem quae in his foederatis ciuitatibus lex est attinet, res principalis est hoc debeatne medicus in curando aliquo indiuiduo ceterorum indiuiduorum rationem habere, idest utrum cuiusque medici officium attineat solummodo ad eos indiuiduos quos ipse curet an ad totum populum. hic quidem dicendum est quod quantumuis ingenium Platoni erat tamen qui totalitarianismus in "Republica" eius opere explicatur is totalitarianismus, ut Aristoteles sciebat, maxime erroneus et periculosus est. re uera medici officium attinet solummodo ad eos indiuiduos quos ipse curet, et in curando aliquo indiuiduo medicus solummodo eius indiuidui salutis rationem habere debet. illud quod medicus indiuidui clientis tractationem ex totius populi opum ratione decernat absurdum est. nam nulla est salus corporalis nisi indiuiduorum.

3/20/2010

de docendo et scholis


quae problemata harum foederatarum ciuitatum scholae patiuntur ex iis problematibus nonnulla in hoc tractatu tractantur.

in hoc tractatu dicitur quod oeconomistae inuenerunt quod ad praedicendum quantum alicuius praeceptoris discipuli discant praecipue attinent haec duo: primum quam bene praeceptor in quodam "M.K.T." examine fecerit, secundum quam difficile in praeceptoris scholam subgraduatoriam admissionem adipisci sit. de illo "M.K.T." examine quod ad mathematicen attinet dico in docenda lingua Latina uel Graeca rem se similiter habere: ut in eo
tractatu de mathematica dicitur "aliud est scire quod 307-168=139; aliud est intelligere posse cur tertii gradus discipulus reri possit quod 261 numerus sit solutio recta. mathematicis non necesse est quod problema ullius causa praeterquam sua intelligant, mathematices autem praeceptoribus necesse est et mathematicen scire et scire quomodo triginta aliae mentes eam mathematicen intelligere (uel perperam intelligere) possint" sic linguae Latinae uel Graecae praeceptori necesse est non solum Latine uel Graece scire sed etiam aliquo discipulo aliquid quaerente intelligere cur is discipulus id quaesiuerit, et aliquo discipulo ad quaestionem perperam respondente intelligere quid is discipulus non intelligat ut perperam respondeat. ex eo tractatu noto hoc quoque quod dominus Lemou dicit "ualde introuersicius sum". nam me quoque qui ualde introuersicius sum docere delectat. et ex colloquiis quae de docendo et introuersione cum praeceptoribus habui persuasum habeo quod docere homini introuersicio idoneum esse potest.

3/06/2010

de argumentando et ratiocinando


Crombius hanc Ciceronis sententiam ex eius "De inuentione" libro refert: "omnis...argumentatio aut per inductionem tractanda est aut per ratiocinationem". propter hoc Crombius retur quod argumentari genus est, inductio autem et ratiocinatio argumentandi species sunt. ex iis autem quae Cicero in illo libro postea dicit patet quod inductio significat non id quod Anglice "induction" dicitur sed, ut Crombius paene dicit, argumentationem analogicam. et patet quod ibi ratiocinatio significat argumentationem syllogisticam.

Boethius extra quam quod syllogismum pro ratiocinatione ponit similia dicit: "duae sunt argumentandi species principales, una quae dicitur syllogismus, altera quae uocatur inductio" (De differentiis topicis II Patrologiae Latinae 64.1184). syllogismus "ab uniuersalibus in particularia decurrit"
(De differentiis topicis II 64.1184). inductio autem "habet maximam probabilitatem sed interdum ueritate deficit, ut in hac: qui scit canere cantor est, et qui luctari luctator est, quique aedificare aedificator est, quibus multis simili ratione collectis inferri potest [quod] qui scit igitur malum malus est, quod non procedit" (De differentiis topicis II 64.1184). ad inductionem attinent haec quoque: "exemplum...inductioni...copulatur et ab ea dissidet. est enim exemplum quod per particulare propositum particulare quoddam contendit ostendere hoc modo: oportet a Tullio consule necari Catilinam cum a Scipione Gracchus fuerit interemptus....quae utraque particularia esse ac non uniuersalia singularium designat interpositio personarum. quoniam igitur ex parte pars approbatur quasi inductionis similitudinem tenet id quod exemplum uocamus. quod uero non plures quibus id efficiat colligit partes ab inductione discedit" (De differentiis topicis II 64.1184), idest exemplum ad quoddam particulare procedit ab uno particulari, inductio autem ab multis particularibus. haec Boethii inductio in eo quod ad quoddam particulare sed non ad uniuersale procedit inductioni Ciceronianae, idest argumentationi analogicae, similis esse uidetur.

apud Sanctum autem Thomam Aquinatem ratiocinari significare potest non solum argumentationem syllogisticam sed etiam alia. nam dicit "
ratiocinari autem est procedere de uno intellecto ad aliud, ad ueritatem intelligibilem cognoscendam....ratiocinatio humana, secundum uiam inquisitionis uel inuentionis, procedit a quibusdam simpliciter intellectis, quae sunt prima principia; et rursus, in uia iudicii, resoluendo redit ad prima principia, ad quae inuenta examinat" (Summa Theologiae I.79.8).

tamen ab Sancto Thoma quaeri potest quomodo principia prima cognosci possint. alia per se nota sunt, alia autem ab Deo reuelata sunt (I.1.2), alia autem ex singularibus cognoscuntur. de cognoscendis his principiis Sanctus Thomas multa in "Analyticorum Posteriorum Expositione" (2.20) dicit. nam ibi dicit "ex sensu fit memoria....
ex memoria autem multoties facta circa eamdem rem, in diuersis tamen singularibus, fit experimentum; quia experimentum nihil aliud esse uidetur quam accipere aliquid ex multis in memoria retentis. sed tamen experimentum indiget aliqua ratiocinatione circa particularia, per quam confertur unum ad aliud, quod est proprium rationis. puta cum aliquis recordatur quod talis herba multoties sanauit multos a febre, dicitur esse experimentum quod talis sit sanatiua febris. ratio autem non sistit in experimento particularium, sed ex multis particularibus in quibus expertus est, accipit unum commune, quod firmatur in anima, et considerat illud absque consideratione alicuius singularium; et hoc commune accipit ut principium artis et scientiae. puta quamdiu medicus considerauit hanc herbam sanasse Socratem febrientem, et Platonem, et multos alios singulares homines, est experimentum; cum autem sua consideratio ad hoc ascendit quod talis species herbae sanat febrientem simpliciter, hoc accipitur ut quaedam regula artis medicinae." sic ratiocinatio experimentis quoque interesse uidetur. ut in hoc tractatu dicitur, experimentum est id quod Graece "empiria" dicitur.

inductionem uocabulum Sanctus Thomas sic adhibet: "
quia igitur uniuersalium cognitionem accipimus ex singularibus, [Aristoteles] concludit manifestum esse quod necesse est prima uniuersalia principia cognoscere per inductionem. sic enim, scilicet per uiam inductionis, sensus facit uniuersale intus in anima, in quantum considerantur omnia singularia". et in eodem opere (1.1) dicit "in syllogismo accipitur cognitio alicuius uniuersalis conclusi ab aliis uniuersalibus notis. in inductione autem concluditur uniuersale ex singularibus quae sunt manifesta quantum ad sensum". hic, ut in hoc tractatu dicitur, Sanctus Thomas id quod Anglice "scientific induction" dicitur in animo habet. ergo de inductione Sanctus Thomas ab Cicerone et Boethio differre uidetur in hoc quod apud Ciceronem et Boethium inductio ad quoddam particulare procedit, apud Sanctum autem Thomam inductio ad uniuersale procedit.

de desinendo et desistendo


Crombius suggerit quod in desistendo inest mentis uel sententiae mutatio, desinere autem praedicari potest et de eo qui mentem mutauerit et de eo qui mente non mutata actionem mutet.

ei sententiae Aegidius Forcellinus consentire uidetur. nam in libro secundo de desistendo dicit "ita tamen ut significet uoluntatis et consilii mutationem. nam desinimus aliquando, licet uoluntatem non deponamus; desistimus uero et simul uoluntatem abiicimus".

de effugiendo et euadendo


ex Crombio, effugere significat quod aliquis se periculo eripiat gnarus et conans, in euadendo autem determinatur neque utrum aliquis se periculo ex consilio suo an ex consilio alieno an casu eripiat neque sitne is qui euadit periculi gnarus neque coneturne se periculo eripere.

3/01/2010

quae leges ad infantis abortum uel euthanasiam attinent


huic paginae interretiali inest epistola in qua Iosephus cardinalis Ratzinger explicat inter alia has theses:

1) quae lex infantis abortum uel euthanasiam permittit ea lex iniusta est

2) tali legi suffragari iniustum est

3) candidato ferendae talis legis causa suffragari iniustum est

4) qui candidatus tali legi fauet ei candidato suffragari nisi propter proportionatam causam non licet.

2/26/2010

de uenereis et ratione


Sanctus Thomas Aquinas sic breuiter explicat quomodo uenerea recte an perperam fiant:

"peccatum in humanis actibus est quod est contra ordinem rationis. habet autem hoc rationis ordo, ut quaelibet conuenienter ordinet in suum finem. et ideo non est peccatum si per rationem homo utatur rebus aliquibus ad finem ad quem sunt, modo et ordine conuenienti, dummodo ille finis sit aliquod uere bonum....est quoddam bonum excellens quod conseruetur natura speciei humanae....ad conseruationem totius humani generis
[ordinatur] usus uenereorum....et ideo...usus uenereorum potest esse absque omni peccato, si fiat debito modo et ordine, secundum quod est conueniens ad finem generationis humanae" (Summa Theologiae IIaIIae.153.2).

fortasse hodie sunt qui dicant quod illa thesis, idest quod uenerea adhibere non licet nisi ad gignendi finem conuenit, fidei Christianae propria uel aliquo modo extra rationem sit. tamen re uera illa thesis
ratione excogitari potest. nam similem uel etiam angustiorem thesim exposuit Musonius Rufus philosophus, ut in libri Teubneriani opere duodecimo scriptum est quod Latine reddidi:

"necesse autem est ut ii qui non luxuriosi uel non mali sunt arbitrentur quod quidem uenerea iusta sunt solum ea quae in conubio ad prolis generationem peraguntur, quod etiam ea legitima sunt, quod autem ea quae uoluptatem nudam uenantur
iniusta et illegitima sunt etsi in conubio fiant".

et quod Musonius conubium unius uiri et unius feminae unionem esse putat id patet ex opere decimo tertio ubi inter alia scriptum est:

"
conubii actum principalem esse uitae et gignendae prolis communionem".

2/20/2010

de uocabulis cinegraphicis

quomodo "movie" uocabulum Anglicum Latine reddi potest? optimum uidetur "cinegrammate" uocabulo ex lingua Graeca sumpto uti. "pellicula" et "taeniola" quoque adhiberi possunt sed ubi adiectiua quae ad tales pelliculas uel taeniolas attinent praebentur, exempli gratia in Dauidis Morgani lexico, ibi ea neque ex "pellicula" neque ex "taeniola" sed ex "cinegrammate" sumuntur. quod addi potest, si "cinegramma" adhibetur fit analogia cum "telegrammate" et "photogrammate". ergo ut "movie" uocabulum Anglicum Latine reddam "cinegrammate" utar. tamen "pelliculam" et "taeniolam" adhibere possum ut eam tangibilem rem cui cinegramma imprimatur dicam.

alia uocabula cinegraphica:

"make a movie": cinegramma facio

"produce a movie": cinegramma edo

"producer": editor

"direct a movie": cinegramma rego

"director": rector

"edit a movie": cinegramma compono

"editor": compositor

"film a movie" (the work of the cameraman): cinegramma imprimo

"cameraman": impressor

"movie-theater": theatrum cinegrammaticum

2/19/2010

de ingenio et indole

quod ingenium "quicquid est ingenitum" est sic Crombius ex multis exemplis retur. de indole haec Seruii sententia citatur quod ea "futurae uirtutis imago" est et haec alterius quem Crombius non nomine dicit sententia quod indoles "significatio quaedam in pueris et adolescentibus futurae probitatis" est. si autem hoc uerum est quaerendum est quid senis indoles significet. ad hanc quaestionem Crombius has duas opiniones citat: primum quod senis indoles significet uirtutes et uitia quae in potentia sint, secundum autem quod senis indoles significet actualem uirtutem. Crombius huic assentitur.

2/09/2010

de modernis erroribus

huic paginae interretiali inest tractatus in quo Michael Schooyans sacerdos multos de compassione errores tractat.

1/27/2010

de paruulorum institutione domestica

hic tractatus tractat quosdam Theodiscos qui propter paruulorum institutionem domesticam asylum in his foederatis ciuitatibus acceperunt. scilicet utrum paruuli in aliqua schola an domi melius institui possint discernere ad parentum iudicium pertinet. nam ut Sanctus Thomas Aquinas scripsit "de iure naturali est quod filius, antequam habeat usum rationis, sit sub cura patris. unde contra iustitiam naturalem esset si puer, antequam habeat usum rationis, a cura parentum subtrahatur, uel de eo aliquid ordinetur inuitis parentibus." (Summa Theologiae IIaIIae.10.12). et re uera his temporibus quo maius est periculum ne schola ab politia coacta liberalismum uel alios errores promoueat eo maioris momenti est parentum iura affirmare. qualis politia autem parentum iura neget talis politia totalitarianistica dicenda est.

1/19/2010

de irascendo et stomachando et succensendo

de irascendo et stomachando et succensendo Crombius breuiter dicit primum ad animum pertinere, secundum autem significare quod ira in uerbis uel corporis motibus ostendatur, tertium autem significare quod ira et uehemens et iusta sit.

1/18/2010

de festinando et properando


haec sententia Catoni ab Gellio (14.16) attribuitur et apud Crombium inuenitur: "aliud est properare aliud festinare. qui unum quid mature transigit is properat. qui multa simul incipit neque perficit is festinat."

noto ubi aliquid uerbum exspectem ibi esse quid uerbum.

1/11/2010

rursus de medicina

hic tractatus dicit quod medicinae pretii maioris facti saltem pars decima et fortasse pars dimidia oritur ex hoc quod per partis tertiae assecurantiam homines se totum medicinae pretium soluere non sentiunt.

de uocabulis quae ad risum pertinent


Crombius de sale et dicacitate et facetiis multa dicit. quod autem prius dicendum est, ridiculum significat id quod risum mouet. ergo quid sal et dicacitas et facetiae significant?

Crombius ex Quintiliano haec dat:
1) "salsum in consuetudine pro ridiculo tantum accipimus; natura non utique hoc est (quamquam et ridicula oporteat esse salsa). nam et Cicero omne quod salsum sit ait esse Atticorum, non quia sunt maxime ad risum compositi, et Catullus cum dicit 'Nulla in tam magno est corpore mica salis" non hoc dicit nihil in corpore eius esse ridiculum. salsum igitur erit...uelut quoddam simplex orationis condimentum quod sentitur latente iudicio et uelut palatum excitat quod et a taedio defendit orationem." (6.3). (hic igitur Quintilianus uidetur contra contemporaneum loquendi morem pugnare)

2) "facetum quoque non tantum circa ridicula opinor consistere" (6.3) et de duobus locis quos Quintilianus citat, alterum ex Horatio "molle atque facetum / Virgilio annuerunt gaudentes rure Camoenae" (Sat. 1.10.44), alterum ex Bruto per Ciceronem "nae illi sunt pedes faceti, ac deliciis ingrendienti molles", Crombius dicit neutrum locum ad ridiculum attinere.

3) "[dicacitas] proprie significat sermonem cum risu aliquos incessentem." (6.3)

4) "urbanitas dicitur qua quidem significari uideo sermonem prae se ferentem in uerbis et sono et usu proprium quendam gustum urbis et sumptam ex conuersatione doctorum tacitam eruditionem"

et ex Cicerone:
1) "huic generi orationis aspergentur etiam sales qui in dicendo mirum quantum ualent quorum duo sunt genera unum facetiarum alterum dicacitatis. utetur utroque sed altero in narrando aliquid uenuste, altero in iaciendo mittendoque ridiculo" (Orator 26.87)

2) "duo sunt genera facetiarum: alterum aequabiliter in omni sermone fusum, alterum peracutum et breue. illa a ueteribus superior cauillatio, haec altera dicacitas nominata est" (de Oratore 2.218). ad illas sententias quas Crombius citat has addo: "illo in genere perpetuae festiuitatis ars non desideretur (natura enim fingit homines et creat imitatores et narratores facetos adiuuante et uoltu et uoce et ipso genere sermonis) tum uero in hoc altero dicacitatis quid habet ars loci, cum ante illud facete dictum emissum haerere debeat, quam cogitari potuisse uideatur?....illo, quod in perpetuitate sermonis, et hoc, quod in celeritate atque dicto est....ut in Scaeuola continuit ea Crassus atque in illo altero genere, in quo nulli aculei contumeliarum inerant, causam illam disputationemque elusit, sic in Bruto, quem oderat et quem dignum contumelia iudicabat, utroque genere pugnauit"

3) "[cauillatio est] genus facetiae [sic] quod fit mentiendo"

4) "sale et facetiis Caesar uicit omnes"

5) "esse quamuis facetum et salsum non nimis est per se inuidendum" (de Oratore 2)

6) "duo sunt genera facetiarum: alterum re tractatur, alterum dicto. re si quando quid tanquam aliqua fabella narratur. est autem haec huius generis uirtus ut facta demonstrentur ut mores eius de quo narres ut sermo ut uultus omnes exprimantur ut iis qui audiunt tum geri illa fierique uideantur. in re inest item ridiculum quod ex quadam deprauata imitatione sumi solet." "in dicto autem ridiculum est id quod uerbi aut sententiae quodam acumine mouetur"

7) "homo facetus inducit sermonem urbanum et uenustum."

de sale: Crombius coniicit quod sal modo generalissimo significat omnia orationis condimenta. is illud recte dixisse uidetur secundum Quintiliani locum primum et Ciceronis locum primum.

de dicacitate: Crombius mihi recte reri uidetur quod dicacitas constat ex paucis uerbis salse iunctis ut risus moueatur. nam dicacitas
ex Ciceronis loco secundo uidetur breuitatem et celeritatem in se habere, ex Ciceronis autem loco primo ridiculum. fortasse autem non patet semperne dicacitas alterius ludificationem significet. Quintilianus in loco tertio dicit quod dicacitas proprie dicta in alium incedit, sed proprie et semper uerba non idem significant.

de urbanitate, quod ad sermonem attinet, propter Quintiliani locum quartum mihi esse uidetur nulla controuersia.


uenustum Crombius dicit et ad cogitationis pulchritudinem et ad uerborum pulchritudinem pertinere posse.
 

de facetiis est maxima difficultas: Crombius coniicit quod facetiae significant iungendorum uerborum imaginumue aut monstrandorum ridicule aliorum hominum uitiorum elegantiam quae ex bono gustu oritur. ergo Crombius retur quod facetiae non semper ad mouendum risum attinent. haec Crombii sententia Quintiliani loco secundo consentire uidetur. sed contra dici potest quod in Ciceronis loco sexto ridiculum utrisque facetiarum speciebus inest. tamen dici potest quod in eodem loco quamquam ridiculum iis facetiis quae ad rem attinent inest tamen ridiculum rei ipsi non autem loquendi modo inest. ergo eae facetiae quae ad rem attinent uidentur esse quidam salsus et elegans loquendi modus qui ridiculum non in se habet sed ex re sumit. uel fortasse facetiae in se habent talem loquendi modum et idoneam rem iunctam. si facetiae sic re uera significant eam facultatem per quam homo salsum loquendi modum et ridiculam rem recte iungit facetiae ad bonum gustum attinere dici possunt.

Cicero hoc quoque problema exhibet quod in loco primo salem genus in facetias et dicacitatem species diuidit, in loco autem secundo dicere uidetur dicacitatem facetiarum speciem esse. Crombius retur quod facetiae et uerborum imaginumue iunctionem et ridiculam aliorum hominum uitiorum monstrationem
in se habent, sed facetiae cum sali opponuntur in se habent nihil nisi ridiculam aliorum hominum uitiorum monstrationem. ad demonstrandum hoc Crombius Ciceronis locos quartum et quintum adhibet. tamen non uideo quid hi loci attineant. tamen mihi ex iis duabus facetiarum speciebus quas Cicero in loco sexto dicit eae facetiae quae in dicto sunt dicacitati similes esse uidentur.

et ex Ciceronis secundo loco ubi dicitur quod Crassus per cauillationem solam loquens nullis contumeliarum aculeis usus est sed per cauillationem et dicacitatem loquens contumelia usus est mihi uidetur quod cauillatio contumeliam habere aut non habere potest. in hoc autem loco Cicero dicit cauillationem facetiarum speciem esse. ergo si recte de genere et speciebus ratiocinor facetiae contumeliam habere aut non habere possunt.

suscepto quod facetiae non semper ridiculum significant Crombius dicit quod eae non solum ad uerba sed etiam ad cogitationem et gestum et rem et loquendi modum attinent, lepor autem qui suaue significet solummodo ad uerba attinet.