11/06/2009

de promittendo et pollicendo


Crombius in Gymnasio collegit has Ciceronis sententias per quas patet quid inter promittendum et pollicendum intersit:

Cicero ad Caesarem in epistola dicit "neque mehercule minus ei prolixe de tua uoluntate promisi quam eram solitus de mea polliceri."

Cicero in oratione pro Plancio dicit "nihil tibi ego tum de meis opibus pollicebar sed de horum erga me beneuolentia promittebam."

ergo, ut Crombius dicit, et promittere et polliceri exspectationem habent sed polliceri solum fidem dat. nam Cicero fidem dare potest non de alio sed solum de se. scilicet fieri potest et ut aliquis aliquid de se promittat.

Crombius dicit etiam id quod aliquis promittat saepius bonum esse, sed fieri posse ut aliquis malum promittat, ut Vergilius in Aeneidos libro secundo: "promisi ultorem et uerbis odia aspera moui." id autem quod aliquis polliceatur bonum semper esse.