in hac Britibarti pagina consideratur quas populi partes Zoranus Mandanius sibi conciliauerit ita ut et socialista et Mahumetista miseram ubi natus sum urbem ducturus sit. proponitur haec analysis quod Zorano fauerunt hae duae populi partes quarum altera operarii sunt altera (cf. hic) ii sunt qui in scholis tertiariis instituti et muneribus intellectualibus fungentes haud magnam mercedem accipiunt quae partes ambae propterea quod necessariarum uel ad uitam uel ad quendam uitae modum rerum pretia ferre non possunt magnopere patiuntur.
11/05/2025
10/31/2025
homines qui in has ciuitates foederatas contra legem uenerunt
de iis qui in has ciuitates foederatas contra legem uenerunt apud Britibartum refertur primum hic quod eorum qui in custodiam apprehensi sunt maior pars scelera egerunt aut scelera egisse putantur secundum hic quod populi Americani quattuor partes decimae putant eos qui contra legem uenerunt sed nulla alia scelera egerunt expellendos esse tertium hic quod in Texia milia hominum qui in has ciuitates foederatas contra legem uenerunt in matriculis suffragatoriis inuenti sunt.
10/30/2025
Rugluca Genia Alexandram Occasiam Curtesiam uincit
Rugluca Genia feminarum defenstrix ut hic refertur de Alexandra Occasia Curtesia et Bernardo Alexandride et Zorano Mandanio hic dixit "ab iis qui inter nos sunt delemur." ergo Alexandra hic respondens et Ruglucae detrahere conans memorauit Ruglucam inter natatrices Americanas locum quintum tenuisse...quasi in populo 3x10^8 hominum locus quintus non esset laudabilis! quod ipsa Rugluca quoque dixit. porro cum Alexandra ab Rugluca ad disputationem prouocata hic respondisset "atque hanc hominem ad munus uerum adipiscendum prouocare uelim" Rugluca hic dicens "munus uerum habeo. nam mater sum" iterum uicit. utinam Rugluca floreat!
10/20/2025
gentis Polonae gloria
in sancti Ioannis Cantii honorem carmen quod Gregorius Pippius hic refert.
gentis Polonae gloria
clerique splendor nobilis
decus Lycaei et patriae
pater, Ioannes inclite.
legem superni numinis
doces magister et facis.
nil scire potest; sedulo
legem nitamur exsequi.
apostolorum limina
pedes uiator uisitas;
ad patriam ad quam tendimus
gressus uiamque dirige.
urbem petis Ierusalem;
signata sacro sanguine
Christi colis uestigia
rigasque fusis fletibus.
acerba Christi uulnera,
haerete nostris cordibus
ut cogitemus consequi
redemptionis pretium.
te prona mundi machina,
clemens, adoret, Trinitas,
et nos noui per gratiam
nouum canamus canticum.
10/17/2025
quam sanctam Missam Pius papa V iussit
ut Ioannes Zulsdorfus sacerdos et Eduardus Feser philosophiae doctor referunt, ii qui Pii papae V sanctam Missam frequentant orthodoxiam colere magis solent. porro, ut Eduardus dicit, illa est causa cur quidam Pii papae V sanctam Missam aboleri uelint.
hic autem est exemplum eorum quae Pii papae V sanctae Missae fautores putant. ea quae in illo exemplo repudiantur ego quoque repudio.
10/16/2025
10/15/2025
discipuli et intellegentia artificialis
Ceadda Angloterraeus philosophiae doctor hic dissertat cur discipulos oporteat intellegentia artificiali non uti, uel, ut ipse dicit, "re uera agitur non de respuenda intellegentia artificiali sed de suscipiendo eo quod est uere cogitandi artem alere."
10/14/2025
institutio liberalis
huius tractatus sententia praecipua: "homines fiunt ad agendam non efficientiam sed excellentiam."
10/09/2025
10/08/2025
10/04/2025
opera memorata
10/02/2025
10/01/2025
9/27/2025
9/24/2025
nouiora de quibusdam rebus nuper factis
de iis pueris qui puellam in apodyterio suo esse nolebant hic.
de eo qui Irenam Zarutiam interfecisse dicitur hic.
illa progressiuistria quae dixit "uigilium ciuilium non est efficere ut scelera non fiant" etiam hic refertur aliam sententiam scilicet sapientia plenam edidisse "quod aliquis scelus fecit non ideo is scelerator fit."
9/23/2025
de morum speciebus
quibus methodis hominum mores in species diuiduntur earum methodorum historiam Laurula Clerica hic narrat. tamen admiror cur ea dum quaedam nugalia iudicata esse dicit astrologiam nugalem non dicat...
est etiam haec indagatio ostendens quod utrum homo interuersicius an extrauersicius sit ab sanguinis fluxu originem habet.
9/22/2025
Patricii Buchanani sententiae
qualia uectigalia rebus extra patriam factis imponuntur de talibus uectigalibus quae in his ciuitatibus foederatis adhibita sunt Patricius Buchananus hic theses proponit.
cultus occidentalis
ex iis quae de cultu occidentali Robertus Regalis hic dicit haec praecipue noto: primum thesin quod cultus occidentalis in ducum ecclesiasticorum et politicorum diuisione ab imperio Constantinopolitano discessit secundum quomodo Franciscus Victoria legem naturalem de Americanis aboriginalibus adhibuerit.
Dianae Montanae opera
9/19/2025
Irena Zarutia et Carolus Cyriacus
eos dissertat Scotus Ventureus hic: quod is qui Irenam interfecit quattuordecies in custodiam publicam comprehensus erat; quomodo ad Irenam interfectam et Georgium Floedum interfectum homines reactiones dissimiles egerint; quod ii qui in mundo ordines altissimos obtinent plerique haudquaquam omnes homines curant sed sceleratis fauent.
9/13/2025
9/11/2025
nuper facta et dicta
ex Principiis excerpta:
Carolus Verus hic de transgenerismo et eius euentibus fautoribusque
Gregorius Comes hic de eius quae uigilantia appellatur specie noua
Vilda Vesta Blanca hic de feminarum eudaemonia et sanitate mentali
aliunde:
hic de Irenae Zarutiae nece et quomodo ea referatur
de hoc quomodo progressiuistae res nuper factas referant, Anna Bernarda hic eius quod "CNN" appellatur imaginem habet, et in Temporibus Neoeboracensibus huius tituli similitudo uideri potest.
progressiuistria quidem hic refertur dixisse "clare loqui uolo quod quasi uigilium ciuilium non est efficere ut scelera non fiant. sed uigiles ciuiles scelera euestigant, nonne?" iudex autem hic dicit se quippe qui in biologia gradum scholasticum non habeat non intellegere quid iis uerbis quae sunt "homines femininae et adultae" significetur. propter quae uociferanter rideo!
9/09/2025
res ueteres et nouae in rebus supernaturalibus et naturalibus
dissertantur in hoc tractatu quidem hominis moderni uitia in hoc tractatu autem professores qui "cognouerunt homini moderno necessaria esse haec quae sunt ad principia redire et ea iterum admirari discere ut salutarem institutionem et philosophiam et tandem cultum humanitatis is restituat."
in eo blogo qui "Rorate caeli" appellatur hic tractatus initium de rebus liturgicis facit quomodo uetera reiecta sint sed mihi maxime animum tenent eae partes in quibus affirmatur quod ecclesia et ii qui in ea sunt non eo quod se mundo similes faciant mundum uincere uel conuertere possunt. de eo periculo ne ecclesia et ii qui in ea sunt uiam idoneam amittant est etiam hic tractatus Ioannis Zulsdorfi sacerdotis. hic autem in Principiis Ludouicus Boffus sacerdos episcopis Americae mediae et australis dicit eos illam uiam amisisse et eos rogat "quo tandem ecclesiam nostram ducere in animo habetis?"
aliqua quae Paulus papa VI de rebus liturgicis dixit hic referuntur. anno 1969 mensis Nouembris die 26 dixit "id hic est quod nouitas maxima uidebitur quae est linguae nouitas. nam non iam lingua Latina sed uulgaris erit Missae lingua principalis....abalienamus aliquid dignius quam ut eius pretium enumerari possit. sed cur? quid est carius quam haec sublimissima eorum quae in ecclesia nostra cara sunt?....precis intellectio uestibus Sericis quibus regaliter uestitur maioris habenda est. plebis participatio maioris habenda est--praesertim plebis modernae sermonem humilem qui facile intellegatur et in sermonem quotidianum conuertatur sic amantis". quae autem sententiae mihi referunt quasdam sententias eius Moderatoris qui in fabula "Mundo Forti et Nouo" cum Viro Rudi de Gulielmi Saxperii opere loquitur:
"sed cur id uetatur?" Vir Rudis rogauit. nam uiro qui Saxperium legerat obuio facto Viri Rudis animus excitatus erat, atque animo sic excitato Vir Rudis id temporis ceterarum rerum oblitus erat.
Moderator autem umeris motis dixit "propterea quod id uetus est, quae est causa praecipua. hic nobis rebus ueteribus haudquaquam opus est."
"etiam ubi pulchrae sunt?"
"praesertim ubi pulchrae sunt. nam pulchritudo ad se allicit, et uolumus non homines ad uetera allici sed iis noua placere."
"sed noua tam nugalia et horribilia sunt: illa dramata in quibus nihil est nisi helicopteri uolitantes, et homines osculantes sentis." os distorsit. "caprae et simiae!" solummodo per Othelli uerba modum quo contemptionem et odium satis exprimeret inuenire poterat.
"utcumque animalia iucunde domita" Moderator parenthetice murmurauit.
9/08/2025
de lege naturali
id quod hic Marius Alexius Portella sacerdos memorat, Marcus Tullius Cicero pro Milone loquens dicit "est igitur haec, iudices, non scripta sed nata lex quam non didicimus accepimus legimus uerum ex natura ipsa arripuimus hausimus expressimus ad quam non docti sed facti non instituti sed imbuti sumus" (10).
9/06/2025
9/04/2025
9/02/2025
Ricardus Cipolla sacerdos de sancto Ioanne Henrico Neandrino
Ricardus Cipolla sacerdos hic in eo blogo qui "Rorate caeli dicitur" sententias de sancto Ioanne Henrico Neandrino et de iis annis qui concilium Vaticanum secundum secuti sunt et de iis uocabulis quae sunt liberalista et conseruatista exponit.
9/01/2025
intellegentia artificialis
intellegentiae artificialis usus hic refertur.
de intellegentiae artificialis usu indagatio hic memoratur.
aliqua problemata quae intellegentia artificialis iam genuit uel fortasse gignet hic dissertantur.
in Principiis hic Hieronymus Adamides dissertat quomodo discipuli intellegentia artificiali mutentur.
Arianismus
Dauid Torcintonius hic hanc thesin proponit quod aeuo antiquo homines Arianismum suscipiebant propterea quod iis qui res mundanas antehabebant haudquaquam placebat deus qui postularet ut ipsi res mundanas posthaberent.
huius aeui problemata
Mariae Harrintoniae sententias Ioannes Zulsdorfus sacerdos hic refert praesertim quod ratiocinandi et intendendi animi potentiae qualia cinematia phonis et interreti spectari possunt talibus cinematiis debilitantur.
hic dissertatur ea moderatorum oligarchia quae nunc regit qualis sit: technocratica et materialistica et utopica et cosmopolitanistica et humanitati contraria.
duo Sinarum ciues hic referuntur inferendi teli agroterroristici accusari.
quomodo praeceptorum societas peruersa sit hic refertur.
8/27/2025
de promittendo et pollicendo
Crombius in Gymnasio collegit has Ciceronis sententias per quas patet quid inter promittendum et pollicendum intersit:
Cicero ad Caesarem in epistola dicit "neque mehercule minus ei prolixe de tua uoluntate promisi quam eram solitus de mea polliceri."
Cicero in oratione pro Plancio dicit "nihil tibi ego tum de meis opibus pollicebar sed de horum erga me beneuolentia promittebam."
ergo, ut Crombius dicit, et promittere et polliceri exspectationem habent sed polliceri solum fidem dat. nam Cicero fidem dare potest non de alio sed solum de se. scilicet fieri potest et ut aliquis aliquid de se promittat. tamen id quod Crombius dicit non pro certo habeo. nam exempli gratia memoratur hic haec sententia de Iesu Christo "qui latroni deprecanti omisit delictum, promittens ei uoluntate gratissima paradisum" et hic et hic haec sententia in qua homo a Deo petit "id desiderare quod promittis."
Crombius dicit etiam id quod aliquis promittat saepius bonum esse, sed fieri posse ut aliquis malum promittat, ut Vergilius in Aeneidos libro secundo: "promisi ultorem et uerbis odia aspera moui." id autem quod aliquis polliceatur bonum semper esse.
Cicero ad Caesarem in epistola dicit "neque mehercule minus ei prolixe de tua uoluntate promisi quam eram solitus de mea polliceri."
Cicero in oratione pro Plancio dicit "nihil tibi ego tum de meis opibus pollicebar sed de horum erga me beneuolentia promittebam."
ergo, ut Crombius dicit, et promittere et polliceri exspectationem habent sed polliceri solum fidem dat. nam Cicero fidem dare potest non de alio sed solum de se. scilicet fieri potest et ut aliquis aliquid de se promittat. tamen id quod Crombius dicit non pro certo habeo. nam exempli gratia memoratur hic haec sententia de Iesu Christo "qui latroni deprecanti omisit delictum, promittens ei uoluntate gratissima paradisum" et hic et hic haec sententia in qua homo a Deo petit "id desiderare quod promittis."
Crombius dicit etiam id quod aliquis promittat saepius bonum esse, sed fieri posse ut aliquis malum promittat, ut Vergilius in Aeneidos libro secundo: "promisi ultorem et uerbis odia aspera moui." id autem quod aliquis polliceatur bonum semper esse.
8/18/2025
sanctae Mariae Bernardae et cuiusdam hominis uisitantis dialogus
ut in hoc libro refertur et in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur Anglice redditur:
HOMO VISITANS: accepistine in grotta Lordana aut postea ullas reuelationes quae ad Franciae tempus futurum et fatum pertinent? nonne uirgo beata ullam monitionem Franciae uel ullas minas rettulit?
MARIA BERNARDA: neque accepi nec rettulit.
HOMO VISITANS: nonne quod Borussi portis nostris adsunt ideo sic moueris ut timeas?
MARIA BERNARDA: nullatenus timeo.
HOMO VISITANS: ergo nihil est quod timeatur?
MARIA BERNARDA: timeo solos eos qui fidem Catholicam male colunt.
HOMO VISITANS: nihil aliud times?
MARIA BERNARDA: nihil aliud timeo.
8/15/2025
"Amoris laetitia" etiamnunc
Brianus Harrison sacerdos in hac epistola quam ad Leonem papam XIV scripsit bene exponit quid de iis litteris quae "Amoris laetitia" appellantur sit problema.
8/12/2025
quid hodie fecerim
hodie iter faciens ut libros dominum priorem habentes emerem scholam in qua Nathanus Halus docuit inueni.
Nathanus Halus in hac ciuitate Connecticutensi anno Domini 1755 natus et gradu in uniuersitate scholarium Ialia mea donatus munere praeceptorio fungebatur priusquam militabat. ab Anglis moriturus dixit "me huius solius paenitet quod unam uitam solam pro patria amittendam habeo."
8/06/2025
Mariani Elegantis episcopi et Roberti Matthaei sententiae
Marianus Elegans episcopus cuius sententiae de synodo hic et de litteris titulo "episcopo Romano" hic referuntur in colloquio hic imposito de immigratione et Mahumetismo loquens inter alia dicit "Mahumetismus fidei Christianae contraria religio est....Mahumetismus simul etiam regendi systema est et fidei Christianae libertatique minatur....ubicumque Mahumetismus regit fides Christiana supprimitur" et "ii [Mahumetistae] quo studiosiores sunt eo magis Alcoranum et legem Mahumetanam in politia adhibere cupiunt. ea cupido pars Mahumetismi uera est. ea non Mahumetismi ad res politicas redacti sed ipsius Mahumetismi est."
de libertate autem Robertus Matthaeus hic in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur refert quomodo hic blogus Italicus demptus restitutus sit, et quomodo ecclesiae libertas in iis regionibus et in eo cultu qui occidentalis dicitur sed non alibi protegatur.
8/05/2025
8/04/2025
domina nostra
de domina nostra amnis lupi hic tractatus utilis est.
Antonius Nebrissensis in dictionario ex Catalano in Latinum sermonem: "Guadalupe. amnis lupi."
8/01/2025
Michael Ludouicus et Iacobus Martinus sacerdos
7/29/2025
scholae tertiariae in his ciuitatibus foederatis
ad illas uniuersitates quas frequentaui defendendas, non omnibus iis quae de illis Randallus Faber in hoc tractatu dicit uel dicere uult faueo sed postulo ut ubi illarum pretium dissertatur ibi etiam hae quaestiones tractentur quot discipuli totum pretium soluant quantam pecuniam discipuli re uera insumant et cetera. tamen Randalli tractatum magni facio propterea quod is duo problemata quibus pleraeque scholae tertiariae in his ciuitatibus foederatis corrumpuntur memorat primum quod in scholis tertiariis numerus eorum qui muneribus non ad docendum pertinentibus funguntur magnopere auctus est secundum quod nimia pecunia rebus athleticis insumitur. quae magna pecunia etiam huius maioris problematis signo est quod in populi Americani moribus res athleticae nimii habentur.
7/28/2025
phantasiae ultimae sextae carmina
characteris medii carmen uniuox hic quidem et hic Italice canitur hic autem clauicinio agitur hic autem technoice redditur.
Rachelae perpetuae carmen hic et hic et hic est.
Terrae carmen modo quidem symphoniaco hic et hic et hic et hic technoice autem hic et hic est.
Cyani carmen hic et hic et hic est.
Relmae carmen hic et hic et hic est.
Vmbrae carmen hic et hic est.
Stragonis carmen hic est.
saltatio furiosa hic et hic et hic est.
pannus spinaciatus hic est.
alterius bestiarum mundi carmen hic et hic est.
siluae phantasmaticae carmen hic est.
omnia carmina hic sunt.
7/26/2025
quid in Polonia fiat
politiae Polonicae duces, ut hic (cf. hic) refertur, pontificis summi ministro questi sunt propterea quod existimant quod episcopi Polonici quaedam dicentes "faciunt ut Poloni Germanique alteri ad alteros minus beneuole agant et politiam calumniantur et clare ostendunt se societatibus nationalisticis fauere."
Georgius Vegellus hic hanc theologi sententiam memorat:"quae libertatis sententia in Poloniam aetatis mediae parte summa uenit ea erat sententia Gulielmi Occami quod libertas est simpliciter ex uoluntate agere potius quam Thomae Aquinatis quod libertas ueritate limitatur et bonitati seruit et ratione ducitur."
7/25/2025
sacerdos rem acu tangit
ea quae Vinfridus Abellus sacerdos in hac epistola de ecclesia Fuldensi dicit de aliis quoque ecclesiis uera sunt.
inter alia haec dicit.
"estne necesse ut sinamus 'scientias humanas' modernas nobis rerum creatarum ordinem reuelationi diuinae palam contrarium explicare?"
"episcopi nostri non iam inter amorem sexualem et amorem eroticum et amicitiam et dilectionem diuinam distinguunt--sexum et erota et philiam et agapen--sed omnia ea quae 'amoris' conceptui subiiciuntur sine discretione comprobant et benedicunt."
"maior pars (!) pastorum nostrorum...quam mortem sclopetariam magis populi opinionem timent."
"quae ecclesia temporum spiritui se subiicit ei ecclesiae euenit ut eam nemo obseruet."
et fortasse sententia optima:
"'pompa ad gloriandum pertinens' prima, ut scimus, erat ex Paradiso generis humani expulsio."
7/24/2025
sententia memoria digna
librorum titulo "Siri" lectionem nuper peregi, atque ex iis huic libri quarti sententiae arbitratus sum sapientiam magnam inesse: "uenatio numquam peragitur. nam si te custodire desieris momento temporis mutatur hoc quis uenationem agat."
7/23/2025
id quod est lingua computatrali scribere et artes liberales
Iacobus Aestiuus qui lingua computatrali scribendi munere fungitur hic dicit "dum hoc scribo uxor mea progeniem primam nostram in utero fert tribus fere hebdomadibus partura. ego autem in munus lingua computatrali scribo sed antequam illa progenies tabula typographica scribere poterit lingua computatrali scribendi ars fortasse in quantum ei qui eam artem habet lucrosa sit in tantum mundo euanuerit."
interim artium liberalium studium hominem ita afficit ut is quae potentiae semper necessariae sunt eruntque eas potentias adipiscatur, quae potentiae etiam maxime ad humanitatem pertinent, inter quas sunt cogitare et eloqui et decernere ita ut homo artibus liberalibus institutus alia quae non liberalia sunt discere possit, ut Iulianus Quasneuius hic et Petrus Calcauagius hic disserit.
7/21/2025
feminae contra feminismum
7/17/2025
7/16/2025
institutio liberalis
in hoc tractatu Ioannes Hotingus dissertat quid sit conseruatismus et quid sit cultus occidentalis et quod ad conseruandum cultum occidentalem institutio liberalis necessaria est et quomodo institutio liberalis ideologiam uincat et quod institutio liberalis habitum mentis philosophicum gignit quo habitu intuendis rebus atque admirando homo cogitare incipiat.
in hoc tractatu Aemilia Quilinia memorat quod institutioni liberali inest discendi causa discere et institutio liberalis ad uerumque pulchrumque bonumque fert et eo uocabulo quae est institutio liberalis dicitur institutio quae propter se est.
in hoc tractatu Marcus Langleius dicit institutione liberali quae ex litterarum studio constet nos ab ea seruitute qua rebus fauorem contemporaneum habentibus et animi motibus et loci uel aetatis uel populi moribus et errori seruiamus liberari.
7/15/2025
in Principiis huius diei duo tractatus
in hoc tractatu qui "Rex et grex" appellatur Maria Harrintonia multa proponit: quomodo homines machina typographica mutati sint; quid Caroli Angliae regis I mors significauerit; quomodo homines machinis radiophonica et teleuisoria et digitalibus mutati sint.
in hoc tractatu Colignus Redemptor has theses proponit: in capitalismo qui iuuenes mentes optimas habent ii iuuenes adducuntur ut in urbibus incolentes cursum munerum antehabeant sed ex eo uiuendi modo etiam ita afficiuntur ut paucos uel nullos liberos gignant, quamobrem ii qui mentes optimas habent se non multiplicant; conseruatistarum sunt tres species: primum eorum quae de rebus diuinis tradita sunt cultores secundum nationalistae tertium capitalistae.
7/14/2025
de eo quod hosanna Hebraice dicitur
id quod hosanna Hebraice dicitur, ut hic et hic refertur, ex uerbis quae "saluum fac nunc" significant compositum tali modo adhiberi coepit ut animum gaudiosum laetumque exhiberet. sanctus Thomas Aquinas in catena in Ioannem dicit "hosanna, benedictus qui uenit in nomine Domini, rex Israel. Augustinus. hosanna uox est obsecrantis magis affectum indicans quam rem aliquam significans, sicut sunt in lingua Latina quas interiectiones uocant. Baeda. est autem compositum ex corrupto et integro: hosi enim 'salua', anna obsecrantis est interiectio. hosi corruptum, anna est integrum." et, ut hic refertur, Gulielmus Durandus in Rationali diuinorum officiorum dicit "hosanna, quod est uerbum Hebraeum et significat salua obsecro; supplendum est populum tuum uel totum mundum. compositum quidem uerbum est ex osi quod interpretatur saluifica et anna quod est apud Hebraeos interiecte obsecrantis motum animi significans sub deprecantis affectu. integre ergo dicitur osianna quod nos corrupta i uocali littera et elisa dicimus hosanna quod facimus ex ignorantia aut scienter synalephantes uocalem elicimus prout in metris fieri consueuit. dicitur autem bis hosanna in excelsis propter duas partes salutis quae sunt stola mentis et stola carnis quibus sancti beatificantur in gloria ut uidelicet anima et corpore saluati inter angelos deputemur in excelsis, id est altis, scilicet in caelo. reperitur autem hic uersiculus in psalmo 117; quod enim turbae dixerunt hosanna, hoc est quod hic dicitur: o Domine, saluum me fac" (4.34).
7/10/2025
artium renatio et hac aetate institutio
Antonius Esolenus philosophiae doctor hic artium renatarum aetatem interpretatur imitandamque proponit: "artium renatarum aetatis praeclaritas non ex modorum mediaeualium reiectione, quamquam aliquid talis reiectionis factum est, sed ex eorum quae ante illos modos lecta cogitata facta erant recordatione et instauratione orta est. ea aetas a tempore praeterito non quasi a radicibus se separauit...omnes ex mundi antiqui fontibus siue paganis siue Christianis bibebant....animum illo mundo antiquo captum habentes et illi gratias agentes et illum imitantes numquam simpliciter illum indagabant uel partem agebant sed discere cupiebant....ergo dico in ecclesia iam praeterisse tempus quo instauratione indigere coeperimus....uolumusne efficere ut scholae paroeciales et dioecesanae in operatione permaneant? instaurate amissa institutionis liberalis elementa."
Iacobus Ioannides quoque autem philosophiae doctor hic in Principiis artium renatarum aetatem et homines discendi cupidos tractat. nam dicit "hominibus qui discere cupiunt solus necessarius est praeceptor scientia plenus qui eos ad libros quos ii legere cupiunt dirigat et ad excitandum studium auxilietur. ab iisdem cupitur cursus forma qua iis ad imponendum studio aliquem ordinem auxilium detur et cupiuntur comites concordes quibus eadem studio sunt et de litteris philosophiaque colloqui placet. a praeceptoribus autem soli cupiuntur discipuli quidem qui libros amant de librisque colloqui cupiunt satis autem reditus pecunarii quo ipsi sibi theam et placentas suppeditent." et de eo qui artium renatarum pater saepe dicitur Francisco Petrarca Iacobus dicit "saeculo decimo quarto eo quod poesim et historiam et philosophiam moralem septem artibus liberalibus addidit studia humanitatis condidit" sed simul Franciscus aetatis suae homines barbaros esse existimabat.
hodie autem sunt--eheu!--ii qui linguam Latinam oderunt, de quibus Carolus Maria Vicanatus archiepiscopus hic haec Prosperi Guerangeri uerba memorauisse refertur: "linguae Latinae odium omnium Romae inimicorum cordibus ex eorum natura inest" quae uerba etiam in eo blogo qui "Rorate caeli" dicitur inueniri possunt et ad Ioannis Zulsdorfi sacerdotis has litteras pertinet.
7/09/2025
7/08/2025
7/07/2025
patres
ex hoc tractatu sententia memoria digna: "quomodo sacerdotes maxime efficiunt ut familias adducant? per patres. nam patres Deus familiis praefecit. ad Eius autem sapientiam aeternam redire et patres fidem in familia ducturos reponere nobis necesse est."
7/03/2025
Vcraina et hae ciuitates foederatae
6/28/2025
6/25/2025
6/24/2025
Ioannes baptista
ex hoc Matthaei Plesii tractatu didici quod Ioannes baptista in matris utero peccato originali purgatus esse hic refertur et plerumque existimatur. etiam, ut Matthaeus dicit, in fide Catholica trium hominum solorum dies natales in liturgia coluntur Iesu Christi et Mariae Dei matris et Ioannis baptistae qui soli sine peccato originali nati sunt.
6/21/2025
communistae in Cuba
eheu, communismus non in Sinis solis etiamnunc uiuit; nam in Cuba quoque communistae mala faciunt, ut hic refertur quomodo uir qui politiae non fauet tractetur.
6/20/2025
scholae Catholicae
lamentabile est quando scholae Catholicae ea quae erronea uel in scholis publicis fiunt uel in docendi scientia speculatiua cogitantur sibi assumunt, ad quam rem pertinet hic tractatus in Principiis.
6/19/2025
de institutione liberali Euae Brannae sententiae
quod ad institutionem liberalem pertinet, de libris praeclaris Eua Branna hic disserit: "librorum praeclarorum studium....facit ut quod nos fore propositum est id simus deinde in ea uita sic effecta nos sustinet." "discendi actus praecipue illis libris praeclaris efficitur....in ea quae nobis tradita sunt initiationis....consecutionem hi libri lecti afferunt. ea autem quae nobis tradita sunt hic dico non consuetudines et usus quibus homines sine cogitatione se addicant sed ea opera quorum pleraque sed non omnia libri sunt quae nobis tradita sunt non ut temporis praeteriti ac remoti reliquiae sint sed ut uiua adsint....haec tradita hominibus ad tempus se habentibus ut radices plantis ad locum se habentibus sic et fundamento et alimento sunt. nam nobis scaenam et basim dant" "institutio nostra sibi causa finalis est" "hae tres [sunt] partes firmae...omnis institutionis quae uitam meliorem faciat: [primum] discere legere mundumque per libros praeclaritatisque ductu interpretari [et secundum] iis quae tradita nos id quod sumus fecerunt nos conectere et [tertium] ex eius quod discendum est amore discere."
6/18/2025
id quod Anglice "by-product" dicitur
cognoscere conans quomodo id quod Anglice "by-product" dicitur Latine dici possit ad hunc Marci Tullii Ciceronis locum ductus sum: "ut enim cum cibo et potione fames sitisque depulsa est ipsa detractio molestiae consecutionem affert uoluptatis sic in omni re doloris amotio successionem efficit uoluptatis" (de finibus 1.11.37)
6/17/2025
adorationis lingua
Antonius Esolenus philosophiae doctor hic (cf. hic liber): "per totam uitam audiui quod ut Iesus sermone patrio suo precatus est sic nos nostro precari oportet" sed "si Iesus apostolique in cena ultima psalmum cecinerunt poema non simpliciter Hebraicum erat sed linguae Hebraicae generis poetici quod non erat id quod quando psalmi componebantur tum in historiis uel uiis publicis adhibebatur."
6/16/2025
praeceptricis sententiae
Anna Bernarda hic feminae quae in schola Catholica docet epistolam imponit. femina dicit "Spiritum Sanctum quotidie mane oraui ut ea quae mihi docenda Deus constituerat sola et in ueritate docerem non respiciens quid inde euenturum esset (et hoc quoque iuuit quod Iesum et Mariam et sanctum Michaelem rogabam ut in didascaleo meo essent ullum malum didascaleo meo prohibituri) et contra id quod uerum est argumentatio fieri non potest; nam uerum est. scin quid euenerit? discipuli lectiones meas AMABANT."
5/31/2025
de Georgio Bergolio Ioannes Hunuicus sacerdos
ut Ioannes Zulsdorfus sacerdos in blogo suo refert, Ioannes Hunuicus sacerdos de Georgio Bergolio hic disseruit: "cur Franciscus papa id fecit? quid erat omnis illius crudelitatis causa?....hic erat uir qui ecclesiam uniuersalem et ea quae in fide deposita sunt ut infans cui res oblectaneae ludendi causa datae erant uel puer magnus et turbidus cui iis rebus saeuius ludere placebat sic tractabat....uir qui in intimo se timore consumebatur; nam illius qui eruditus ante eum papa fuerat et illorum cardinalium qui dubia proposuerant eruditionem timebat; clericorum pauciores annos habentium ac praecipue tradita colentium deuotionem timebat; uir qui ut ii quibus plerisque terrorem aliis inicere placet sic in essentia timidus erat."
5/30/2025
sancta Ioanna uirgo Aurelianensis diesque festus suus
quomodo sancta Ioanna in ecclesia cathedrali Aurelianensi colatur hic disseritur.
5/29/2025
Ludouicus Bouarius sacerdos
de eo in Ioannis Zulsdorfi sacerdotis blogo hic et in blogo qui ad musica sacra pertinet hic et Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic.
Petrus in eodem tractatu de institutione liberali dicit "oportet ut immergantur discipuli in litteris et poesi quae pulchritudine et exsuperando intellectu quidem animum obtineant quae exsuperatio id quod mens rationalis statim comprehendit effugit."
5/28/2025
ii qui se democratistas appellant et uiri
ii qui in his ciuitatibus foederatis se democratistas appellant hic et hic referuntur quaerere "quomodo iuuenes nobis conciliare possumus?"
simul, ut hic et hic refertur, ex regulis progressiuisticis in pueros qui puellam in apodyterio suo esse nolebant agitur inquisitio de uexatione sexuali.
porro de conciliandis uiris locuturus procedit Petrus Buttigigius. o uos qui democratistae appellamini, nescitisne quod uiri ex natura homosexualitatem eiusque cultores detestantur defugiunt deuitant? ipse autem Petrus hic refertur dixisse quod Donaldi Trumpi fautores "ea quae uere eis [uiris uel fortasse praesertim iuuenibus] prosunt non curant; nam pornographiam uetare uolunt." o Petre, nos bene formati uiri scimus pornographiam nec nobis nec cuiquam prodesse. quid in te prauum est ut pornographiam prodesse existimes? an iocaris? si autem iocaris, quod uiri uel iuuenes Donaldo Trumpo suffragantes contra se agunt dicere non potes.
5/27/2025
Gulielmus Caesar II
multa quae de Gulielmo Caesare II numquam antehac audiui Andreas Lombardus in Principiis hic refert: quod ille Ottoni Bismarcensi qui imperium suum generis noui esse arbitratus erat dissentiens imperium a Roma translatum existimabat; regum Borussicorum primus et ultimus pontificem summum uisitauit; fidei Catholicae cultoribus tot et tanta bona faciebat ut eius frater et procurator rerum externarum timerent ne ipse fidem Catholicam colere inciperet.
5/17/2025
quae his diebus fiunt
cur huic thesi, quod custodiae modi moderni tam efficaces sunt ut poena mortis necessaria non sit, non assentiar: nam, ut hic refertur, decem uiri qui in carcere tenebantur effugerunt. neque ego, ut Timotheus Flandrianus hic exponit, ut illi thesi quam Ioannes Paulus papa II proposuit assentiar ita obligor.
Petrus Quasneuius philosophiae doctor hic disserit: "sunt scholarum Catholicarum milia quae linguam Latinam docere possint sed non docent propterea quod ea parui uel nihili habetur. haec autem ignorantia uel scepticismus uel eorum quae nobis tradita sunt recusatio est problema uerum; haec est sententia quam mutari oportet."
5/13/2025
Ioannes Zulsdorfus sacerdos de Roma et eius ecclesiis
5/10/2025
5/05/2025
quomodo et quales papae electi sint
disserit Edmundus quidem Mattea philosophiae doctor hic de Innocentio II Anacletoque II Ioannes autem Raus philosophiae doctor hic praesertim de Graecis qui saeculis septimo octauoque ecclesiam regentes theologi erant et de imperatoribus Ottone I Ottone III Henrico III et de Paulo papa III Pauloque papa IV Pioque papa VII Gregorius autem Pippius hic de schismo occidentali.
sanctus Pius papa V
5/03/2025
de eo quod est uisitare
de Lucae euangelio 1.68 Ioannes Maldonatus in commentariis dicit "quia uisitauit. liberauit redemit ut statim sequitur. Hebraismus est qui et in bonam et in malam partem accipi solet. cum in bonam accipitur significat beneficio aliquem afficere aut afflicto opem ferre miserum liberare aut redimere....cum in malam sumitur partem significat e contrario affligere poenas quasi iudicem ab aliquo exigere"
Subscribe to:
Comments (Atom)



